라틴어 문장 검색

Satis enim iniquum est si bonum servi praeferatur bono domini.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:14)
Sed adhuc longe iniquius est, cum exiguum bonum servum antefertur magno bono domini.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:15)
Sumptus autem consueti cuiusque censu definiendi sunt, eoque tenore temperandi ut intra reditus sint, nec servorum fraudi, aut incuriae obnoxii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:5)
Magno itaque adiumento Spartae, Athenis, Romae, aliisque antiquis republicibus fuit quod habuerint non ingenuos sed servos plerunque, quorum laboribus istiusmodi opificia expediebantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 10:5)
Qui autem animi affectus cum servis regum aut rerumpublicarum pessime congruit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:6)
Princeps quoque qui huiusmodi in servis suis intentiones dignoscere valeat et distinguere, princeps est prudens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 4:10)
Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: "Nos sumus servi Dei caeli et terrae et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus aedificaverat et exstruxerat.
(불가타 성경, 에즈라기, 5장11)
" Omnes servi regis et cunctae, quae sub dicione eius sunt, norunt provinciae, quod cuique sive viro sive mulieri, qui non vocatus interius atrium regis intraverit, una lex sit, ut statim interficiatur, nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit, ut possit vivere; ego autem triginta iam diebus non sum vocata ad regem ".
(불가타 성경, 에스테르기, 4장11)
Traditi enim sumus, ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: tacuissem, quia tribulatio haec non esset digna conturbare regem ".
(불가타 성경, 에스테르기, 7장4)
In die illo, dicit Dominus exercituum, assumam te, Zorobabel fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus, et ponam te quasi signaculum, quia te elegi ”, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 하까이서, 2장23)
Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius; sed habitabitur Ierusalem secura.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장11)
Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dicitis: "In quo despeximus nomen tuum?".
(불가타 성경, 말라키서, 1장6)
Mementote legis Moysi servi mei, cui mandavi in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicia.
(불가타 성경, 말라키서, 3장22)
et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum, ne veniam et percutiam terram anathemate ".
(불가타 성경, 말라키서, 3장24)
Sed quis non spernat atque abiciat uilissimae fragilissimaeque rei, corporis, seruum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION