라틴어 문장 검색

Nam etsi Callicles, quem dicere haec facit, verae philosophiae ignarus, inhonesta indignaque in philosophos confert, proinde tamen accipienda sunt quae dicuntur, ut nos sensim moneri intellegamus, ne ipsi quoque culpationes huiuscemodi mereamur neve inerti inanique desidia cultum et studium philosophiae mentiamur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXII 3:1)
TUBERO in Historiarum primo scripsit Servium Tullium regem, populi Romani cum illas quinque classes seniorum et iuniorum census faciendi gratia institueret, pueros esse existimasse qui minores essent annis septem decem, atque inde ab anno septimo decimo, quo idoneos iam esse reipublicae arbitraretur, milites scripsisse, eosque ad annum quadragesimum sextum iuniores supraque eum annum seniores appellasse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVIII 2:1)
Sed has omnes dictiones qui aut omnino similes et pares aut usquequaque diversas existimaret, errare arbitrabar;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 4:1)
Quod profecto facile intelleget, si quis adhibeat ad meditationem suam intentionem et habeat veteris orationis usum atque notitiam celebriorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 5:1)
Sed molestius equidem culpatiusque esse arbitror verba nova, incognita, inaudita dicere quam involgata et sordentia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 2:2)
Sed huius, inquam, tui erroris culpam esse intellego in mea scilicet infacundia, qui ne pluribus quidem verbis potuerim non obscurissime dicere quod a Graecis perfectissime verbo uno et planissime dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 10:1)
idcircoque sese arbitrari, retanda flumina locari solita esse, id est purganda, ne quid aut morae aut periculi navibus in ea virgulta incidentibus fieret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVII 5:3)
Aput ipsum quoque, inquit, Ciceronem invenies, etiam in prosa oratione, quaedam ex quibus intellegas ilium non perdidisse operam, quod Ennium legit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 7:2)
Sed tamen, quoniam effugi eius offensionem, qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam non putare, si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius voluntati et meis studiis serviam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 23:2)
Huius ego iuris quod M. Varro tradit Labeonem arbitror vana tunc fiducia, cum privatus esset, vocatum a tribunis non isse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 8:1)
At ille qui interrogaverat, rudis profecto et aure agresti homo, Cur, inquit, 'aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane intellego.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 8:1)
Sed id perite magis quam comice dictum intelleget, qui leget Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 14:1)
verum enimvero cum tantam rem peragier arbitrarer . . .'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 16:4)
Ceterum quis tam obtunso ingeniost, quin intellegat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 22:1)
Quod 'per quaestorem' autem dixi, intellegi nunc oportet praefectum aerario significari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION