라틴어 문장 검색

quarum prior, quae ad austrum est, et situ amplior, et frugum prouentu atque ubertate felicior, nongentarum LX familiarum mensuram iuxta aestimationem Anglorum, secunda trecentarum et ultra spatium tenet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:4)
At si procella fortior aut nimbus perurgeret, uel etiam corusci ac tonitrua terras et aera terrerent, tunc ueniens ad ecclesiam sollicitus orationibus ac psalmis, donec serenitas aeris rediret, fixa mente uacaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:2)
siquidem diuertens ad prouinciam Australium Saxonum, quae post Cantuarios ad austrum et ad occidentem usque ad Occidentales Saxones pertingit, habens terram familiarum VII milium, et eo adhuc tempore paganis cultibus seruiebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII.4)
et ministerio fratrum perlatus in primum suum monasterium, quod uocatur Inhrypum, positus est in ecclesia beati apostoli Petri iuxta altare ad Austrum, ut et supra docuimus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 7:6)
Quam iuvat inmites ventos audire cubantem Et dominam tenero continuisse sinu Aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster, Securum somnos igne iuvante sequi.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 120)
his inmortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo ut conspectum eius contioni abstulerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 170:1)
tum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri ac post insequi cum fragore caeli nimbum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 224:1)
tertio die primo nimbus effusus, dein caligo noctis simillima Romanos metu insidiarum tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 65:1)
Macedones pro vallo locati primo facile sustinebant Romanos, temptantes ab omni parte aditus, multum adiuvantibus, qui ex loco superiore fundis velut nimbum glandes et sagittas simul ac iacula ingerebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 227:1)
nursiae sereno satis constabat nimbum ortum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 28:1)
umor inde ab austro velut pluvia perfudit omnia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 466:2)
hic favonius serenust, istic auster imbricus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 255)
in qua civitate auster cum flat, homines aegrotant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장8)
ab oriente aequinoctiali solanum, a meridie austrum, ab occidente aequinoctiali favonium, ab septentrionali septentrionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장24)
ita austri et septentrionis habebitur octavae partis designatio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장35)

SEARCH

MENU NAVIGATION