라틴어 문장 검색

quam qui eo extollunt quod populus Romanus etsi nullo bello multis tamen proeliis victus sit, Alexandro nullius pugnae non secunda fortuna fuerit, non intellegunt se hominis res gestas, et eius iuvenis, cum populi iam quadringentesimum bellantis annum rebus conferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 263:1)
adde, quod Romanis ad manum domi supplementum esset, Alexandro, quod postea Hannibali accidit, alieno in agro bellanti exercitus consenuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 279:1)
pecunia deinde, qua multum poterant, freti, socios ex hostibus facere Gallos conantur ut eo adiuncto exercitu cum Romanis bellarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 124:1)
ita dimissi Galli pecuniam ingentem sine labore ac periculo partam rettulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 129:1)
palam omnibus conciliis vexari principes Etruscorum, quod non Gallos quacumque condicione traxerint ad bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 157:1)
et per eos forte dies ex Etruria allatum erat post deductum inde Volumnianum exercitum Etruriam concitam in arma, et Gellium Egnatium, Samnitium ducem, et Umbros ad defectionem vocari et Gallos pretio ingenti sollicitari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 282:1)
quattuor gentes conferre arma, Etruscos Samnites Umbros Gallos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 292:1)
accessisse postea dici Umbros et ingentem exercitum Gallorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 294:2)
sunt qui Umbros fuisse non Gallos tradant, nec tantum cladis acceptum et circumventis pabulatoribus cum L. Manlio Torquato legato Scipionem propraetorem subsidium e castris tulisse victoresque Umbros redintegrato proelio victos esse captivosque eis ac praedam ademptam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 371:1)
Samnitibus Galli, Etruscis Umbri adiecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 378:1)
longiore certamine sensim residere Samnitium animos, Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque aestus fluere primaque eorum proelia plus quam virorum, postrema minus quam feminarum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 390:1)
Galli, et maxime globus circumstans consulis corpus, velut alienata mente vana in cassum iactare tela;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 408:1)
itaque cum Galli structis ante se scutis conferti starent nec facilis pede conlato videretur pugna, iussu legatorum collecta humi pila quae strata inter duas acies iacebant atque in testudinem hostium coniecta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 412:1)
Magna eius diei quo in Sentinati agro bellatum fama est, etiam vero stanti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 431:1)
cum legati Romanorum a Gallis Senonibus interfecti essent, bello ob id Gallis indicto, L. Caecilius praetor ab his cum legionibus caesus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XII Periocha1)

SEARCH

MENU NAVIGATION