라틴어 문장 검색

4. Sed cum in bene merentibus fiant comparationes, et in aliis etiam, ut quidam bene quidam melius quidam optime, quidam male quidam peius quidam pessime mereantur, et huiusmodi comparationes non fiant nisi per respectum ad terminum meritorum, quem dignitatem dicimus (ut dictum est), manifestum est ut dignitates inter se comparentur secundum magis et minus, ut quedam magne, quedam maiores, quedam maxime sint;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 16:1)
Apud quoscunque autem labores nostri benevolentiam atque favorem sibimetipsis concilient, meminerint illi quam sit inter difficillima res novas ornatu antiquo vestire, et, si in aliqua parte titubantes inveniamur, aequo illi acceperint animo atque errori veniam concesserint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.4)
In his fuit Washingtonius, qui paulo post exercitus Britannici cladem insignem, cujus modo meminimus, indignans regia diplomate non ex merito, sed purpuratorum, optimatumve voluntate pendere, literas ad Gubernatorem Virginiensem aliosque misit, in quibus legem tam iniquam rescindi oportere dixit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.9)
Erga meritum tantum, haud ingrata fuit legio Virginiensis, quae, post ejus abdicationem, gratiarum actiones illi una voce decrevit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.20)
cura, autem, prudentiaque sibi opus esse merito duxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.78)
Franklinii ingenium, amorque in patriam, nomen ejus celeberrimum merito fecere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.24)
Civitates, autem, militibus fortibus, qui martia ob patriam pugnando vulnera passi, stipendia tam merito debita persolvere nequibant:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.30)
Si Camaenae omnes, si facundia et suadela ipsa mihi centum ora, vocem ferream, linguamque Ciceronem ipsum eloquio vincentem, darent, haudquaquam Washingtonii Iaudem, tam multis et variis meritis dignam, memorare aut praedicare possum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.28)
Domini Jay legationem, ultimam cum Britannis pacem servandi rationem, merito, duxit Washingtonius, foederisque, modo cum Britannis icti, rejectionem belli praenunciam proculdubio fore probe cognovit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.48)
" Illi, porro, qui Genetio successerant, vestigiis ejus, plerumque nitebantur, multisque de rebus, quae bello hocce praesente atrociter fiebant, merito querebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.24)
Per civitates foederatas Americanas, honos ei amplisimus merito habitus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.39)
Meritorum, enim, magnorum comes invidia plerumque esse solet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.209)
et merito quidem;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.229)
Gratiae, insuper, maximae, J. N. Reynolds, eximiae spei adolescenti, merito et jure debentur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.13)
Quot homines de Graecis et Romanis literis optime meriti, aut jam in Europa existunt, aut olim extitere?
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.55)

SEARCH

MENU NAVIGATION