라틴어 문장 검색

o quamvis neque te munera nec preces nec tinctus viola pallor amantium nec vir Pieria paelice saucius curvat, supplicibus tuis parcas, nec rigida mollior aesculo nec Mauris animum mitior anguibus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 104)
cessit immanis tibi blandienti ianitor aulae Cerberus, quamvis furiale centum muniant angues caput eius atque spiritus taeter saniesque manet ore trilingui;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 113)
Creditur, ex medio quia res accersit, habere sudoris minimum, sed habet Comoedia tanto plus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautus quo pacto partis tutetur amantis ephebi, ut patris attenti, lenonis ut insidiosi, quantus sit Dossennus edacibus in parasitis, quam non adstricto percurrat pulpita socco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 161)
"non me Lucrina iuverint conchylia magisve rhombus aut scari, siquos Eois intonata fluctibus hiems ad hoc vertat mare, non Afra avis descendat in ventrem meum, non attagen Ionicus iucundior quam lecta de pinguissimis oliva ramis arborum aut herba lapathi prata amantis et gravi malvae salubres corpori vel agna festis caesa Terminalibus vel haedus ereptus lupo."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 29)
heu me, per Vrbem (nam pudet tanti mali) fabula quanta fui, conviviorum et paenitet, in quis amantem languor et silentium arguit et latere petitus imo spiritus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 113)
illa tamen se non habitu mutatve loco peccatve superne, cum te formidet mulier neque credat amanti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:8)
alterum pluribus sane diebus, quantum notando consequi potucrant, interceptum boni iuvenes, sed nimium amantes mei, temerario editionis honore vulgaverant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 8:3)
At nunc omne, quo coeperunt, prooemium putant et, ut quidque succurrit, utique si aliqua sententia blandiatur, exordium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 62:1)
quaedam enim partibus blandiuntur, sed in summam non consentiunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 179:2)
et, sicut amantes de forma iudicare non possunt, quia sensum oculorum praecipit animus, ita omnem veritatis inquirendae rationem iudex omittit occupatus adfectibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 80:2)
ad hoc plerique minimis etiam inventiunculis gaudent, quae excussae risum habent, inventae facie ingenii blandiuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 205:1)
nec dubium est optimum esse emendandi genus, si scripta in aliquod tempus reponantur, ut ad ea post intervallum velut nova atque aliena redeamus, ne nobis scripta nostra tanquam recentes fetus blandiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 198:1)
at in blandiendo, fatendo, satisfaciendo, rogando, lenis et summissa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 210:6)
Non dubie habet aliquid simile amicitiae affectus amantium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 11:1)
Deinde blanditus est ipse, ut procederem longius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION