라틴어 문장 검색

Eadem officia dependunt et qui astrologos et aruspices et augures et magos de Caesarum capite consultant, quas artes ut ab angelis desertoribus proditas et a deo interdictas ne suis quidem causis adhibent Christiani.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 12:1)
Aspice impudicitiam deiectam a castitate, perfidiam caesam a fide, saevitiam a misericordia contusam, petulantiam a modestia adumbratam, et tales sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 2:4)
Uerum priores inimici, ut Romanum militem abisse conspexerant, mox aduecti nauibus inrumpunt terminos, caeduntque omnia, et quasi maturam segetem obuia quaeque metunt, calcant, transeunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 1:10)
Siquidem in loco celeberrimo, qui dicitur Degsastan, id est Degsa lapis, omnis pene eius est caesus exercitus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXIV.9)
At ipsum diu graui dolore uexatum, cum diuersas in partes se torqueret, repente uolutando deuenit in illud loci, ubi rex memorabilis occubuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.17)
occisusque est una cum rege Ecgrice, et cunctus eorum, insistentibus paganis, caesus siue dispersus exercitus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVIII.9)
Inito ergo certamine fugati sunt et caesi pagani, duces regii XXX, qui ad auxilium uenerant, pene omnes interfecti;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:9)
Anno DCCLVII, Aedilbaldus rex Merciorum a suis tutoribus nocte morte fraudulenta miserabiliter peremptus occubuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]39)
Ipsa bipenne suos caedit violenta lacertos Sanguineque effuso spargit inulta deam, Statque latus praefixa veru, stat saucia pectus, Et canit eventus, quos dea magna monet:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 630)
Hic docuit teneram palis adiungere vitem, Hic viridem dura caedere falce comam;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 713)
quem cum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset, ictus clava fidem pastorum nequiquam invocans morte occubuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 77:1)
moti homines sunt in eo iudicio maxime P. Horatio patre proclamante se filiam iure caesam iudicare:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 276:1)
nudatos virgis caedunt securique feriunt, cum inter omne tempus pater voltusque et os eius spectaculo esset eminente animo patrio inter publicae poenae ministerium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 49:2)
suas quoque veteres iniurias ultum irent, totiens caesas legiones, agrum ademptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 55:5)
ibi audire iussis consul laudare fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore, pro re publica dimicans, matura gloria necdum se vertente in invidiam, mortem occubuisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION