라틴어 문장 검색

candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa nec magis alba velit quam dat natura videri.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:34)
si dives, qui sapiens est, et sutor bonus et solus formosus et est rex, cur optas quod habes?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:18)
namque Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque occurrunt, animae, qualis neque candidiores terra tulit neque quis me sit devinctior alter.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:2)
' ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi et cupiat formosus, eat quacumque, puellis iniciat curam quaerendi singula, quali sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate13)
te dicere possum, Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, conpluris alios, doctos ego quos et amicos prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, arridere velim, doliturus, si placeant spe deterius nostra.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:16)
ego optimos quidem et statim et semper sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum velim, ut Livium a pueris magis quam Sallustium, etsi hic historiae maior est auctor, ad quem tamen intelligendum iam profectu opus sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 106:1)
Sed mihi naturam intuenti nemo non vir spadone formosior erit, nec tam aversa unquam videbitur ab opere suo providentia, ut debilitas inter optima inventa sit, nec id ferro speciosum fieri putabo, quod, si nasceretur, monstrum erat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 283:1)
in orbem se formosius fundet et protinus fructum ramis pluribus feret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 74:1)
An non , quae missa optime est, hastam speciosissime contortam ferri videmus, et arcu dirigentium tela quo certior manus, hoc est habitus ipse formosior?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 265:1)
densus et brevis et semper instans sibi Thucydides, dulcis et candidus et fusus Herodotus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 74:2)
at Messala nitidus et candidus et quadam modo praeferens in dicendo nobilitatem suam, viribus minor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 114:3)
ea est facundia, tanta in explicando quod velit gratia, tam candidum et leve et speciosum dicendi genus, tanta verborum etiam quae adsumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 122:2)
nam est et candida et fusca, et plena et exilis, et lenis et aspera, et et fusa, dura et flexibilis, et clara et obtusa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 162:4)
conscius sum mihi, quantum mediocritate valui, antea scierim, quaeque operis gratia potuerim inquirere, candide me atque simpliciter notitiam eorum, si qui forte cognoscere voluissent, protulisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 255:1)
convictor delicatus paulatim enervat et emollit, vicinus dives cupiditatem inritat, malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam adfricuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION