라틴어 문장 검색

Agnitus tamen licet sero Sebastianus, et urbem introire permissus, cibo et quiete curatis pro copia, quos ductabat, secuta luce impetu clandestino erupit, vesperaque incedente, Gothorum vastatorios cuneos prope flumen Hebrum subito visos, paulisper opertus aggeribus et frutectis, obscura nocte suspensis passibus consopitos adgressus est, adeoque prostravit, ut praeter paucos quos morte velocitas exemerat pedum, interirent reliqui omnes, praedamque retraxit innumeram, quam nec civitas cepit nec planities lata camporum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 4:1)
Unde quidam de candidatis, per fenestram lapsus captusque a barbaris, prodidit factum et eos maerore afflixit, magna gloria defraudatos, quod Romanae rei rectorem non cepere superstitem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 16:1)
At Gothi Hunis Halanisque permixti, nimium bellicosis et fortibus, rerumque asperarum difficultatibus induratis, quos miris praemiorum illecebris sibi sociarat sollertia Fritigerni, fixis iuxta Perinthum castris, ipsam quidem urbem, cladum memores pristinarum, nec adire nec temptare sunt ausi, agros vero fertiles late distentos et longe, ad extremam vastavere penuriam, cultoribus caesis aut captis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 3:1)
Classis vero Licini vel oppressa vel capta est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 14:3)
sed dum haec angustia contemplarent, refulsit sol et quasi tremidus in antea umbraculam fugire cepit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1146)
Revertenti autem, in itinere via egrotare cepit, subito in civitate Placentina defunctus est, et ibi corpus eius conditum;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1210)
His itaque sub brevitate rei veritas transcurris, adventum primi ordinis, sicut cepimus, exsequamur.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1312)
pagani vero terga vertentes fugire ceperunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1515)
Soldanus haec audiens, metus magnus tristare cepit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1517)
Et dictis factis, Franci querere ceperunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1528)
Hludovicus nesciebat quod Karolus venisset, misit filium suum Karolus nomine, propter distantiam homines ceperunt Karoleto nominare.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 185)
Cuique cum de patruum suum compertum fuisset quod esset in Papia, ceperunt homines qui se Carlito coniunxerunt multa malitia facere;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 187)
Quando Carlomannus et Pippinus maiores domus duxerunt exercitum contra Hunaldum ducem Aquitaniorum et ceperunt castrum, quod vocatur Luccas;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 742 2:2)
Domnus Pippinus rex iter faciens et Remistagnum coepit, ad Sanctones civitatem usque pervenit et ibi captam matrem Waifarii et sororem eius et neptas eius usque ad Garonnam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 768 40:2)
Hrodgaudus occisus est, et supradictus domnus Carolus rex ad Tarvisium civitatem pascha celebravit, et captas civitates Foroiulem, Tarvisium cum reliquis civitatibus, quae rebellatae fuerant;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION