라틴어 문장 검색

is, cum Volero nihil praeterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse accusationem Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam exorsus, cum a patribus non consulem, sed carnificem ad vexandam et lacerandam plebem creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 622:2)
respicerent tribunal homines, castellum omnium scelerum, ubi decemvir ille perpetuus, bonis, tergo, sanguini civium infestus, virgas securesque omnibus minitans, deorum hominumque contemptor, carnificibus, non lictoribus stipatus, iam ab rapinis et caedibus animo ad libidinem verso virginem ingenuam in oculis populi Romani, velut bello captam, ab complexu patris abreptam ministro cubiculi sui clienti dono dederit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 631:1)
ubi tollentis corpus semianime virginis sponsum avumque in carcerem duci iusserit, stupro interpellato magis quam caede motus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 633:2)
et illi carcerem aedificatum esse quod domicilium plebis Romanae vocare sit solitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 633:3)
ut haud quoquam improbante sic magno motu animorum, cum tanti viri supplicio suamet plebi iam nimia libertas videretur, in carcerem est coniectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 635:1)
C. Claudius, qui perosus decemvirorum scelera et ante omnes fratris filii superbiae infestus Regillum, antiquam in patriam, se contulerat, is magno iam natu, cum ad pericula eius deprecanda redisset cuius vitia fugerat, sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque ne Claudiae genti inustam maculam vellent ut carcere et vinculis viderentur digni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 641:1)
agitedum, ubi hic curiam circumsederitis et forum infestum feceritis et carcerem impleveritis principibus, iisdem istis ferocibus animis egredimini extra portam Esquilinam, aut si ne hoc quidem audetis, ex muris visite agros vestros ferro ignique vastatos, praedam abigi, fumare incensa passim tecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 750:1)
ex quibus Appius, qui praecipuam poenam meruerat, in carcerem coniectus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha13)
iam ne nocte quidem turba ex eo loco dilabebatur refracturosque carcerem minabantur, cum repente id quod erepturi erant, ex senatus consulto Manlius vinclis liberatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 180:1)
An placeret fenore circumventam plebem, potius quam sortem solvat, corpus in nervum ac supplicia dare, et gregatim cottidie de foro addictos duci et repleri vinctis nobiles domus, et ubicumque patricius habitet, ibi carcerem privatum esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 384:1)
criminique ei tribunus inter cetera dabat quod filium iuvenem, nullius probri compertum, extorrem urbe domo penatibus, foro luce congressu aequalium prohibitum, in opus servile, prope in carcerem atque in ergastulum dederit, ubi summo loco natus dictatorius iuvenis cotidiana miseria disceret vere imperioso patre se natum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 36:1)
carceres eo anno in circo primum statuti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 285:1)
Vitruvium in carcere adservari iussit, quoad consul redisset, tum verberatum necari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 290:2)
Casilinum inter conloquia cunctationemque petentium fidem per occasionem captum est, captivique Campanorum quive Hannibalis militum erant Romam missi atque ibi in carcere inclusi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 245:2)
postero die servi ad pilleum vocati et carcere vincti emissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 419:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION