라틴어 문장 검색

At vero secundum mysterium Abraham pater gentium semini suo legitimo, quod est Christus, haereditatem omnem fidei suae detulit, qui in hac terra velut advena fuit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:2)
ita est quaedam virtus animae quae velut quodam vulvae genitalis secreto cogitationum nostrarum suscipere semina, conceptus fovere, partus solet edere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:5)
Masculinae sunt, castitas, patientia, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia, quibus mens nostra, et caro ipsa firmatur, et ad obeunda impigre munia virtutis erigitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:11)
Haec conspersio multas habet carnis illecebras, et plurimas delectationes:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:7)
quoniam etiam si videantur vivere, miseriores tamen sunt omnibus mortuis, carnem suam sicut tumulum circumferentes, cui infelicem infoderunt animam suam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:8)
Noe virum justum, qui ad renovandum semen hominum relictus fuit, omnium imitationi proponendum esse;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 1:1)
Etenim quem Dominus Deus ad renovandum semen hominum reservavit, ut esset justitiae seminarium;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:4)
Non permanebit spiritus meus in hominibus, quia carnes sunt (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:2)
Qua autem ratione non permanet, causa proditur, quia caro sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:9)
In eo enim manebat, quem nulla corruptelae carnalis impedimenta revocabant, quominus incorruptae et impermixtae ordinem disciplinae teneret, cujus caro non vidit corruptionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:14)
Et consideremus, ne forte gigantum sint similes homines cultui studentes carnis suae, animae autem nullam curam habentes:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:4)
Ideo postea habes quia iratus Dominus est, quoniam quamvis cogitaret, hoc est sciret, quia homo positus in terrae regione, carnem portans, sine peccato esse non possit (terra enim velut quidam tentationum locus est, caroque corruptelae illecebra) tamen cum haberent mentem rationis capacem virtutemque animae infusam corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo revocare se nollent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:9)
Corrupit, inquit, omnis caro viam suam (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:1)
Carnem hic posuit pro homine terreno, in quo carnis illecebra viam ejus corruperit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:3)
Itaque caro causa fuit corrumpendae etiam animae, quae velut origo et locus est quidam voluptatis, ex qua velut a fonte prorumpunt concupiscentiarum malarumque passionum flumina, lateque exundant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION