라틴어 문장 검색

ceterum Amynander, quia suo militi parum fidebat, petito a consule modico praesidio cum Gomphos peteret, oppidum protinus nomine Phaecam situm inter Gomphos faucesque angustas, quae ab Athamania Thessaliam dirimunt, vi cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 160:1)
ceterum adventu in Achaiam Philoclis, regii praefecti, non Corinthus tantum liberata obsidione, sed Argivorum quoque civitas per quosdam principes Philocli prodita est temptatis prius animis plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 320:1)
ceterum et socium audiri postulata verum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 424:2)
ceterum satis gnarus iam in Thessalia regem esse, nondum comperto quam in regionem venisset, milites per agros dimissos vallum caedere et parare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 44:1)
ceterum ad communem omnium in tali re trepidationem accessit quod phalanx Macedonum gravis atque immobilis nec circumagere se poterat nec hoc qui a fronte paulo ante pedem referentes ultro territis instabant patiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 104:2)
ceterum ab ignaris militibus omissam ab hoste pugnam et quid imperator vellet, impetus in eos est factus et primis caesis ceteri in fugam dissipati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 112:1)
ceterum non numero tantum nec armorum genere, sed animis quoque paribus et aequa spe pugnarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 230:1)
ceterum ipsis tutius esse manere paulisper sub tutela praesidii Romani quam pro Philippo Antiochum dominum accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 391:2)
ceterum quantam eo facto ad plebem inierat gratiam, tantum magnae partis principum offenderat animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 555:1)
ceterum minime exorabilem alterum utique consulem, M. Porcium Catonem, habebant, qui pro lege quae abrogabatur ita disseruit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 8:2)
ceterum quod in rebus ad omnes pariter, viros feminas, pertinentibus fecisse eas nemo miratus est, in causa proprie ad ipsas pertinente miramur fecisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 67:1)
ceterum, si vos nec cura eius civitatis nec exemplum nec periculum movet, ne serpat latius contagio eius mali, nos aequi bonique facimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 257:1)
ceterum nec causam adventus satis expediebat et in eo maxime haesitabat, quod cum Barcinae solum factionis hominibus collocutum eum arguebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 689:1)
ceterum adeo suspensa omnia in Liguribus se habere, ut abscedi inde sine pernicie sociorum et damno rei publicae non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 56:2)
ceterum legati ad Antiochum missi expectabantur, et priusquam ii redissent, vetuerat Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 229:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION