라틴어 문장 검색

per omnia nive oppleta cum signis prima luce motis segniter agmen incederet pigritiaque et desperatio in omnium voltu emineret, praegressus signa Hannibal in promunturio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere iussis militibus Italiam ostentat subiectosque Alpinis montibus circumpadanos campos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 363:1)
peditum agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, quia adsequi terra non poteram, regressus ad naves, quanta maxime potui celeritate tanto maris terrarumque circuitu, in radicibus prope Alpium huic timendo hosti obvius fui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 422:2)
nam neque equites armis equisque salvis tantam vim fluminis superasse veri simile est, ut iam Hispanos omnes inflati travexerint utres, et multorum dierum circuitu Padi vada petenda fuerunt, qua exercitus gravis impedimentis traduci posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 496:2)
ventus - Volturnum regionis incolae vocant - adversus Romanis coortus multo pulvere in ipsa ora volvendo prospectum ademit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 561:1)
urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim milia passuum habuit ante Pyrrhi in Italiam adventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 28:1)
ipse ab laeva, circuitu haud magno, in transversos hostes incurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 298:2)
quin igitur ad hoc accingeris nec per istos circuitus, ut, cum in Africam traieceris, secuturum te illuc Hannibalem speres potius quam recto hinc itinere, ubi Hannibal est, eo bellum intendis, si egregiam istam palmam belli Punici patrati petis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 611:1)
abest ab Carthagine quindecim milia ferme passuum locus, cum operibus tum suapte natura tutus, et qui et ab Carthagine conspici et praebere ipse prospectum cum ad urbem tum ad circumfusum mare urbi possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 107:1)
deinde, iis quoque spretis, partim testudine facta per adversos vadunt hostes, partim brevi circuitu cum in iugum collis evasissent, trepidos ex praesidiis stationibusque Macedonas deturbant et, ut in locis impeditis difficili fuga, plerosque etiam obtruncant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 452:1)
inde Villio dimisso paucos moratus dies, dum se copiae ab Corcyra adsequerentur, consilium habuit, utrum recto itinere per castra hostium vim facere conaretur, an ne temptata quidem re tanti laboris ac periculi per Dassaretios potius Lyncumque tuto circuitu Macedoniam intraret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 104:1)
unus e tribunis militum ex tempore capto consilio, cum viginti signorum militibus, relicta ea parte suorum quae haud dubie vincebat, brevi circuitu dextrum cornu hostium aversum invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 103:2)
iam castro Mutilo appropinquabat cum, veritus ne intercluderetur simul a Bois Liguribusque, exercitum eadem via qua adduxerat reduxit et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad collegam pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 456:1)
sed Graecum oppidum in mare expositum totum orbem muri minus quadringentos passus patentem habebat, Hispanis retractior a mare trium milium passuum in circuitu murus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 114:1)
inde cum audisset descensum difficilis et artae viae esse, brevi per montes circuitu praemissis qui munirent viam, lato satis et patenti limite ad Eurotam amnem, sub ipsis prope fluentem moenibus, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 319:1)
prominet penitus in altum conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus et procul navium praebet prospectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 252:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION