라틴어 문장 검색

Quid te tam longo circumitu traho ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 40:6)
Ecce eum dolorem illi, quem salvo Caesare accipere maximum poterat, impressisti, et cum bene illum undique circuisses, intellexisti hac parte tantummodo patere ictibus tuis.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 8:4)
Non possum tamen, cum omnes circumierim Caesares, quibus fortuna fratres sororesque eripuit, hunc praeterire ex omni Caesarum numero excerpendum, quem rerum natura in exitium opprobriumque humani generis edidit, a quo imperium adustum atque eversum funditus principis mitissimi recreat clementia.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 103:1)
Nam si tibi potest solacio esse desideri tui commune fatum, nihil quo stat loco stabit, omnia sternet abducetque secum vetustas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 159:1)
Quae ut aliquando propulit stravitque obvia, ita saepius sibi exitio est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 63:6)
" " Observare," inquit Canus, " proposui illo velocissimo momento an sensurus sit animus exire se " promisitque, si quid explorasset, circumiturum amicos et indicaturum, quis esset animarum status.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 130:5)
Illud tamen scito, nihil horum satis esse validum rem imbecillam servantibus, nisi intenta et adsidua cura circumit animum labentem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 156:2)
Circumibo, pater, aliena tecum limina;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.28)
quicquid immane obstitit, solae manus stravere;
(세네카, Hercules Oetaeus 1:33)
Graiorum in istos terra consurget lares domusque soceri prima et Aetolum genus sternetur omne, saxa iam dudum ac faces in te ferentur, vindicem tellus suum defendet omnis:
(세네카, Hercules Oetaeus 5:28)
Hic ipse Megaram nempe confixam suis stravit sagittis atque natorum indolem Lernaea figens tela furibunda manu;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:3)
dextera sternar tua, sed mente nostra, natus Alcidae, times?
(세네카, Hercules Oetaeus 15:7)
sic cum sole perit sidereus decor, et densi latitant Pleiadum greges cum Phoebe solidum lumine non suo orbem circuitis cornibus alligat.
(세네카, 메데아 2:10)
sternam et evertam omnia.
(세네카, 메데아 7:18)
stravit Alcides Aquilone natos, patre Neptuno genitum necavit sumere innumeras solitum figuras:
(세네카, 메데아 10:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION