라틴어 문장 검색

armiger e cuneo puerorum flavicomantum, purpurei custos lateris, deprenditur unus, nec negat, et gemino gemmata hastilia ferro proicit ac signum Christi se ferre fatetur.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3156)
extirpamus enim sentos de pectore vepres, ne vitiosa necent germen vitale flagella, ne frugem segetemque animae spinosa malorum inpediat sentix scelerum peccamine crebro, glarea ne tenuis ieiunis siccet harenis marcentem sub corde fidem, ne pectoris aestus flagret et effetis urat charismata venis, denique ne iecoris detrita in parte relinquat vilis cura Deum, ne spem, qua vescimur intus, deserat obscenisque avibus permittat edendam, et proiecta fides hosti sit praeda volucri.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2362)
nec enim se segregat ipsa ante obitum vivis ex artubus aut fugit exul sanguinis et carnis penetralia seque medullis exuit abductamve abigit de pectore vitam, viscerea sed sede manens speculatur acutis omnia luminibus et, qua circumtulit acrem naturae levis intuitum nullo obice rerum disclusa, ante oculos subiectum prospicit orbem atque orbis sub mole situm sordens elementum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1231)
sed Quirinus, ut eminens os circumtulit, heu, suos exemplo trepidos videt, nil ipse proprii memor inter stagna periculi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.10)
"scrutare vel tu nunc latebras faucium, intraque dentes curiosum pollicem circumfer, haustus vel patentes inspice, lateatne quidquam quod regat spiramina."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1412)
Iocus et Petulantia primi cymbala proiciunt;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1114)
Hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni radimus, et fatis numquam concessa moveri adparet Camerina procul campique Geloi, immanisque Gela fluvii cognomine dicta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 29:7)
" Sic deinde locutus in medium geminos immani pondere caestus proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus ferre manum, duroque intendere brachia tergo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:9)
Galeam ante pedes proiecit inanem, qua ludo indutus belli simulacra ciebat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 25:7)
Ipse, caput tonsae foliis evinctus olivae, stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos proiicit in fluctus ac vina liquentia fundit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 30:8)
Vix primos inopina quies laxaverat artus, et super incumbens cum puppis parte revolsa, cumque gubernaclo, liquidas proiecit in undas praecipitem ac socios nequiquam saepe vocantem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 34:3)
Idem ter socios pura circumtulit unda, spargens rore levi et ramo felicis olivae, lustravitque viros, dixitque novissima verba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 9:9)
Proxuma deinde tenent maesti loca, qui sibi letum insontes peperere manu, lucemque perosi proiecere animas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:6)
tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo, proice tela manu, sanguis meus!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:15)
Tum super exanimum sese proiecit amicum confossus placidaque ibi demum morte quievit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 13:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION