라틴어 문장 검색

equites, cum quibus rex proelia inire solitus erat, sui muneris id esse censebant, pedites contra, cum saucios commilitones ipsi gestare adsuevissent, eripi sibi proprium officium tum potissimum, cum rex gestandus esset, querebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 9:3)
Itaque ipsi quidem ducum fungebantur officio aliusque alium adhortati in hostem salutis inmemores ruere coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 14:1)
si quis ipsos beneficio quam iniuria experiri maluisset, certaturos fuisse, ne vincerentur officio.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 9:2)
id cum multa comitate celebraretur, introduci xxx nobiles virgines iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 26:1)
Sed fortuna ipsius simulque epulantium comitas provexit omnes ad largius vinum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 17:1)
Iam alii ex cohorte in stationem successerant ante cubiculi fores excubituri, adhuc tamen coniurati stabant vice officii sui expleta:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 21:1)
Epimenes sive comitate regis, qua ipsum inter coniuratos exceperat, repente mutatus, sive quia coeptis deos obstare credebat, fratri suo Eurylocho, quem antea expertem esse consilii voluerat, quid pararetur, aperit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 24:3)
sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli, neu me odisse putes hospitis officium, accipe quis merser fortunae fluctibus ipse, ne amplius a misero dona beata petas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68a2)
non possum reticere, deae, qua me Allius in re iuverit aut quantis iuverit officiis, ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas illius hoc caeca nocte tegat studium:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b1)
hoc tibi quod potui confectum carmine munus pro multis, Alli, redditur officiis, ne vestrum scabra tangat robigine nomen haec atque illa dies atque alia atque alia.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b 1:1)
Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa, atque ita se officio perdidit ipsa suo, ut iam nec bene velle queat tibi, si optuma fias, nec desistere amare, omnia si facias.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 751)
2. Igitur michi a limine suspirate postea curie separato, in qua, velut sepe sub admiratione vidistis, fas fuit sequi libertatis officia, cum primum pedes iuxta Sarni fluenta securus et incautus defigerem, subito heu!
(단테 알리기에리, Epistolae 21:1)
cui cum potestatem suam Pilatus obiceret, Lux nostra de sursum esse asseruit quod ille iactabat qui Cesaris ibi auctoritate vicaria gerebat officium. 29.
(단테 알리기에리, Epistolae 34:2)
5. Vos autem divina iura et humana transgredientes, quos dira cupiditatis ingluvies paratos in omne nefas illexit, nonne terror secunde mortis exagitat, ex quo, primi et soli iugum libertatis horrentes, in romani Principis, mundi regis et Dei ministri, gloriam fremuistis, atque iure prescriptionis utentes, debite subiectionis officium denegando, in rebellionis vesaniam maluistis insurgere? 6.
(단테 알리기에리, Epistolae 38:1)
1. Gloriosissime atque clementissime domine domine Margarite divina providentia Romanorum regine et semper Auguste, G. de Batifolle Dei et adiuvalis Magnificentie gratia comitissa in Tuscia palatina, tam debite quam devote subiectionis officium ante pedes.
(단테 알리기에리, Epistolae 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION