라틴어 문장 검색

dedicavit L. Porcius L. F. Licinus duumvir, vota erat a consule L. Porcio Ligustino bello, altera in foro holitorio Pietatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 396:2)
eam aedem dedicavit M'. Acilius Glabrio duumvir;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 397:1)
M. Baebius comitiorum causa Romam revocatus consules creavit A. Postumium Albinum Luscum et C. Calpurnium Pisonem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 408:2)
et testes existebant qui post declaratos consules Albinum et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam, et exprobratum ei a matre dicerent quod iam ei tertium negatus consulatus petenti esset, et adiecisse, pararet se ad petendum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 443:2)
Cornelii Dolabellae contentio inter C. Servilium pontificem maximum fuit et L. Cornelium Dolabellam duumvirum navalem, quem ut inauguraret pontifex magistratu sese abdicare iubebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 505:2)
recusantique id facere ob eam rem multa duumviro dicta a pontifice, deque ea cum provocasset certatum ad populum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 506:1)
cum plures iam tribus intro vocatae dicto esse audientem pontifici duumvirum iuberent, multamque remitti, si magistratu se abdicasset, vitium de caelo quod comitia turbaret, intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 507:1)
ludi decreti et ut duumviri ad aedem locandam crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 529:1)
censorum inde comitia habita:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 538:2)
comitiis confectis, ut traditum antiquitus est, censores in Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 540:1)
secundum triumphum comitia edixit, quibus creati consules sunt M. Iunius Brutus A. Manlius Volso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 672:1)
ex S.C. in comitio exusti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha8)
eodem decem navibus C. Furius duumvir navalis venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 3:3)
adversus Illyriorum classem creati duumviri navales erant, qui tuendae viginti navibus maris superi orae Anconam velut cardinem haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 4:1)
sedato tandem Histrico tumultu senatus consultum factum est ut consules inter se compararent uter eorum ad comitia habenda Romam rediret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION