라틴어 문장 검색

dein brevi effecit ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 24:3)
turris diu quassata prociderat, perque ruinam eius cohors Poenorum impetu facto cum signum imperatori dedisset nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem, non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal, totis viribus adgressus urbem momento cepit, signo dato ut omnes puberes interficerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 138:2)
sed is tumultus momento temporis, postquam liberata itinera fuga montanorum erant, sedatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 344:1)
saepe et contemptus hostis cruentum certamen edidit et incliti populi regesque perlevi momento victi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 452:2)
neque universo periculo summa rerum committebatur et parva momenta levium certaminum ex tuto coeptorum finitimoque receptu adsuefaciebant territum pristinis cladibus militem minus iam tandem aut virtutis aut fortunae paenitere suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 144:1)
si penes se summa imperii consiliique sit, prope diem effecturum ut sciant homines bono imperatore haud magni fortunam momenti esse, mentem rationemque dominari, et in tempore et sine ignominia servasse exercitum quam multa milia hostium occidisse maiorem gloriam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 312:1)
eius silvae dextra laevaque circa viam Galli arbores ita inciderunt ut inmotae starent, momento levi inpulsae occiderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 308:2)
tantum navis una capta cum legatis momenti fecit ad dilationem imminentis Romanis belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 533:2)
Marcellus multa magnis ducibus sicut non adgredienda, ita semel adgressis non dimittenda esse dicendo, quia magna famae momenta in utramque partem fierent, tenuit ne inrito incepto abiretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 242:1)
facile esse momento quo quis velit cedere possessione magnae fortunae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 286:1)
utra societas sit utilior, eam longe minorem ac levioris momenti consultationem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 361:2)
esse etiam momenti aliquid ad consilium quod Carthaginiensibus ita pax negari possit, ut non utique in praesentia bellum cum eis geratur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 363:1)
Archimedes is erat, unicus spectator caeli siderumque, mirabilior tamen inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque quibus quicquid hostes ingenti mole agerent ipse perlevi momento ludificaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 432:1)
capta itaque momento temporis velut in sita nec permunita castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 210:1)
sed in bello nihil tam leve est quod non magnae interdum rei momentum faciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 272:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION