라틴어 문장 검색

Multa autem multorumque auctorum collyria ad id apta sunt, novisque etiam nunc mixturis temperari possunt, cum lenia medicamenta et modice reprimentia facile et varie misceantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장67)
sed optumum est Nilei, neque de ullo magis inter omnes auctores convenit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장149)
Refertur ad Hermonem auctorem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장266)
Quae si vetustiora sunt et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auctorem Erasistratum refertur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장40)
Ac si iam vetustiora sunt, sub auctore Dionysio inspergenda sandraca est, deinde inponendum id quod ex his constat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장160)
Deinde posteaquam diducta ab aliis habere professores suos coepit, in Aegypto quoque Philoxeno maxime increvit auctore, qui pluribus voluminibus hanc partem diligentissime conprehendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM9)
Cuius experimento moti quidam auctores parum modum rei cognoverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장21)
Evellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod Diocleum cyathiscum Graeci vocant, quoniam auctorem Dioclen habet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장30)
At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est adverso scalpello subsecare cum magna moderatione, ut neque ex oculo neque ex palpebra quicquam abscidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장73)
14 Sunt etiam circa umbilicum plura vitia, de quibus propter raritatem inter auctores parum constet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장1)
Sed locuples tamen eius res auctor Hippocrates est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장6)
sed Hippocrates et Diocles et Phylotimus et Nileus et Heraclides Tarentinus, clari admodum auctores, ex toto se restituisse memoriae prodiderunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장19)
Vt pote cum uetustissimus auctor Aesculapius celebretur, qui quoniam adhuc rudem et uulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 2:2)
Eodem uero auctore disci potest morbos tum ad iram deorum inmortalium relatos esse, et ab isdem opem posci solitam uerique simile est inter * nulla auxilia aduersae ualetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desidia neque luxuria uitiarant;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 4:2)
Primoque medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio et rerum naturae contemplatio sub isdem auctoribus nata sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION