라틴어 문장 검색

quae quidem etiam in Sabinis persequi soleo conviviumque vicinorum cotidie compleo, quod ad multam noctem quam maxime possumus vario sermone producimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 60:4)
A/dveniet, fera velivolantibus Navibus complebit manus litora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 98:8)
Divinos animos censent esse nostros, eosque esse tractos extrinsecus, animorumque consentientium multitudine conpletum esse mundum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 177:3)
adveniet, fera velivolantibus navibus complebit manus litora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 98:8)
quas Numestio litteras dedi, sic te iis evocabam ut nihil acrius neque incitatius fieri posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 24 2:1)
nam evocari ex insula Cyprios non licet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 11:3)
sed hac super re ne nimis, ne meam ipse iam evocem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 18:1)
attende πρᾶξιν πολιτικοῦ. evocavit litteris e municipiis decem primos et iiiiviros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:6)
sed complere paginam volui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 34 2:9)
'tune aut inane quicquam putes esse, cum ita conpleta et conferta sint omnia, et quod movebitur ** corporum cedat et qua quidque cesserit aliud ilico subsequatur, aut atomos ullas, e quibus quidquid efficiatur illarum sit dissimillimum, aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 168:5)
si vero aliquid occurrit quod veri simile vi- deatur, humanissima conpletur animus voluptate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 171:5)
etiam si propter amicitiam vellet illum ab inferis evocare, propter rem publicam non fecisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 1:7)
nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est - qua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus forum - , sed est faciendum etiam ut irascatur iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur, oderit diligat, cupiat fastidiat, speret metuat, laetetur doleat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 1:1)
an dubium est quin nihil sit habendum in eo genere, quo vita beata compleatur, si id possit amitti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:8)
dicunt illi quidem, sed is vitam beatam compleri negant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 47:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION