라틴어 문장 검색

Ex quo concluditur, cum omnes mundi partes sustineantur calore, mundum etiam ipsum simili parique natura in tanta diuturnitate servari, eoque magis quod intellegi debet calidum illud atque igneum ita in omni fusum esse natura, ut in eo insit procreandi vis et causa gignendi, a quo et animantia omnia et ea quorum stirpes terra continentur et nasci sit necesse et augescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 28:1)
qua ratione deum esse mundum concluditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:2)
physica ratio non inelegans inclusa est in impias fabulas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 64:1)
omnia enim, quae quidem intus inclusa sunt, ita nata atque ita locata sunt, ut nihil eorum supervacuaneum sit, nihil ad vitam retinendam non necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 121:6)
Idque semen inclusum est in intuma parte earum bacarum quae ex quaque stirpe funduntur, isdemque seminibus et homines adfatim vescuntur et terrae eiusdem generis stirpium renovatione conplentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 127:6)
Sic undique omni ratione concluditur mente consilioque divino omnia in hoc mundo ad salutem omnium conservationemque admirabiliter administrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 132:3)
quocirca et in fidibus testudine resonatur aut cornu, et ex tortuosis locis et inclusis referuntur ampliores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 144:6)
ex quo videlicet iudicamus quid ex quibusque rebus efficiatur, idque ratione concludimus, singulasque res definimus circumscripteque conplectimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 147:4)
Istum enim locum totum illa vetus Zenonis brevis et ut tibi videbatur acuta conclusio dilatavit * . Zeno enim ita concludit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 22:1)
Zenonis enim vestigiis hoc modo rationem poteris concludere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 23:2)
nunc autem concludatur illud:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 37:4)
Sed hic quidem locus concludi iam potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 80:1)
ab illa enim immensa societate humani generis in exiguum angustumque concluditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:7)
subeundus visus hominum et periclitandae vires ingeni, et illa commentatio inclusa in veritatis lucem proferenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 157:4)
Omnia fere, quae sunt conclusa nunc artibus, dispersa et dissipata quondam fuerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 187:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION