라틴어 문장 검색

haec praemia qui me ferro ausi temptare ferunt, sic moenia condunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:5)
Ipse inter primos dextram sub moenia tendit Aeneas magnaque incusat voce Latinum testaturque deos, iterum se ad proelia cogi, bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:15)
urbem alii reserare iubent et pandere portas Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem, arma ferunt alii et pergunt defendere muros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:17)
Quid tanto turbantur moenia luctu?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 25:2)
Ut primum discussae umbrae et lux reddita menti, ardentis oculorum orbes ad moenia torsit turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:15)
Iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes convertere oculos Itali, quique alta tenebant moenia quique imos pulsabant ariete muros, armaque deposuere umeris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:3)
Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes undique enim densa Teucri inclusere corona, atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:24)
Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen aut Epheson bimarisve Corinthi moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos insignis aut Thessala Tempe;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 71)
Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem circa mite solum Tiburis et moenia Catili;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 181)
Aeli vetusto nobilis ab Lamo, quando et priores hinc Lamias ferunt denominatos et nepotum per memores genus omne fastos, auctore ab illo ducis originem, qui Formiarum moenia dicitur princeps et innantem Maricae litoribus tenuisse Lirim, late tyrannus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 171)
libenter hoc et omne militabitur bellum in tuae spem gratiae, non ut iuvencis inligata pluribus aratra nitantur meis pecusve Calabris ante Sidus fervidum Lucana mutet pascuis neque ut superni villa candens Tusculi Circaea tangat moenia:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 18)
postera tempestas melior, via peior ad usque Bari moenia piscosi;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 2:7)
inde ambo propositum peragunt iter, urbis aventes moenia nocturni subrepere.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:18)
cum illuc venero atque altae moenia Romae, deponam et morabor et novum rursus exordium faciam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 185:2)
Hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alii alio more viventes, incredibile memoratu est, quam facile coaluerint:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION