라틴어 문장 검색

referunt enim non ad eos qui adveniunt, sed ad illos qui in domo commanent, quoniam illic numquam consistunt, sed solius transitus causa ad hunc locum veniunt exeundo sive redeundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 21:2)
Hesiodus, cum ad medium dolii perventum est, conpercendum, et ceteris eius partibus ad satietatem dicit abutendum, optimum vinum sine dubio significans quod in dolii medietate consisteret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 13:2)
Nam quod Herodotus historiarum scriptor contra omnium ferme qui haec quaesiverunt opinionem scripsit mare Bosphoricum, quod et Cimmericum appellat, earumque partium mare omne, quod Scythicum dicitur, id gelu constringi et consistere, aliter est ac putatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 31:1)
pars aetheris illa sereni Tota vacet, nullaeque obstent a Caesare nubes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:16)
impellens, quidquid sibi, summa petenti, Obstaret, gaudensque viam fecisse ruina.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:76)
Utque perit magnus nullis obstantibus ignis, Sic hostes mihi desse nocet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:34)
Non eadem belli totum fortuna per orbem Constitit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:1)
Limine terrifico metuens consistere Phoebas, Absterrere ducem noscendi ardore futura Cassa fraude parat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:26)
Bacchatur demens aliena per antrum Colla ferens, vittasque dei Phoebeaque serta Erectis discussa comis, per inania templi Ancipiti cervice rotat, spargitque vaganti Obstantes tripodas, magnoque exaestuat igne, Iratum te, Phoebe, ferens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:43)
Prima duces vidit iunctis consistere castris Tellus, quam volucer Genusus, quam mollior Apsus Circueunt ripis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:40)
Ille ruenti Aggere consistit, primumque cadavera plenis Turribus evolvit, subeuntesque obruit hostes Corporibus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:36)
nec quidquam nudis vitalibus obstat Iam, praeter stantes in summis ossibus hastas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:51)
cunctos haerere cruores Romanus campisque vetat consistere torrens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:48)
Stetit aggere campi Eminus, unde omnes sparsas per Thessala rura Adspiceret clades, quae bello obstante latebant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:3)
Parthoque sequente Murus erit, quodcumque potest obstare sagittae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION