라틴어 문장 검색

Aetolos praecipue monuit constanter et fideliter in amicitia populi Romani permanerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 434:1)
hoc armis et virtute reciperetis oportet et nationem rebellantem magis temere quam constanter bellantem iugum quo se exuit accipere rursus cogatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 160:1)
nunc quoque inquit, si modo vos quae inchoastis consilia constanter perducitis ad exitum, poterit diis iuvantibus et Aetolis sociis Antiochus quamvis inclinatas Graeciae res restituere in pristinam dignitatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 379:1)
primum impetum oppugnationis satis constanter sustinuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 110:1)
constituit agmen, et expedire tela animosque equitibus iussis primo constanter initium pugnae excepit nec cessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 317:1)
at hercule privato quidem consilio bellum susceptum esse, sed gestum prudenter fortiterque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 78:2)
Ab Carthagine legatos in Macedoniam missos et rex affirmaverat et ipsi parum constanter negaverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 254:2)
ubi collaudata gente quod constanter vetus decretum de arcendis aditu finium regibus Macedonum tenuissent, insigne adversus Persea odium Romanorum fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 55:1)
reliqui quid esse, nisi ut fortiter moriatur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 52:4)
Em ista virtus est, quando usust qui malum fert fortiter;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 290)
fortiter malum qui patitur, idem post potitur bonum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 291)
abducite hunc intro atque adstringite ad columnam fortiter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 741)
dona quid cessant mihi conferre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 215)
quin tu insistis fortiter?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 211)
Cogitavi enim non quam fortiter ego mori possem, sed quam ille fortiter desiderare non posset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION