라틴어 문장 검색

quin potius illud, quod mihi conducibilius est, conleprosi mei te proposita condicione constringam, ut aiam tibi:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:3)
nos vero ceteros supra doctrinae tuae beneficia constringunt, quibus aliquid scribere assuetis quodque venturi legere possint elaborantibus saltim de tua schola seu magisterio competens lectorum turba proveniet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Iohanni suo salutem. 3:1)
tum praeterea non caesariem pascere neque pallio aut clava velut sophisticis insignibus gloriari aut affectare de vestium discretione superbiam, nitore pompam, squalore iactantiam neque te satis hoc aemulari, quod per gymnasia pingantur Areopagitica vel prytanea curva cervice Speusippus Aratus panda, Zenon fronte contracta Epicurus cute distenta, Diogenes barba comante Socrates coma cadente, Aristoteles brachio exerto Xenocrates crure collecto, Heraclitus fletu oculis clausis Democritus risu labris apertis, Chrysippus digitis propter numerorum indicia constrictis, Euclides propter mensurarum spatia laxatis, Cleanthes propter utrumque corrosis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 14:1)
huius in umbra alternam renovare piae trieterida matres consuerant scissumque pecus terraque revulsas ferre trabes gratosque deo praestare furores, lex procul ire mares:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권244)
sed media cecidere abrupta iuventa gaudia, florentesque manu scidit Atropos annos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum48)
tunc flere et scindere vestes et famulos lassare greges et vincere planctus Fataque et iniustos rabidis pulsare querelis caelicolas solamen erat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam12)
nee eburno pollice chordas pulso, sed incertam digitis errantibus amens scindo chelyn.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum16)
"Perseos alter in Argos scinditur, Aonias fluit hic ab origine Thebas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권74)
sic ubi forte viris longum super aequor ituris, cum iam ad vela noti et scisso redit ancora fundo, haeret amica manus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권11)
Arcades hi, gens una viris, sed dissona cultu scinditur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권133)
effrenae dextra laevaque secuntur lynces, et uda mero lambunt retinacula tigres, post exsultantes spolia armentalia portant seminecesque lupos scissasque Mimallones ursas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권297)
hinc audax abies et odoro vulnere pinus scinditur, adclinant intonsa cacumina terrae alnus amica fretis nec inhospita vitibus ulmus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권29)
nec enim ignibus artus conditus aut maesta niger adventabat ab urna, sed belli sudore calens, clipeumque cruentis foribus et scissi respersus pulvere campi, necdum illum aut trunca lustraverat obvia taxo Eumenis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권2)
qualis ubi aversi secretus pabula caeli Nilus et Eoas magno bibit ore pruinas, scindit fontis opes septemque patentibus arvis in mare fert hiemes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권151)
iamque in miseros pensum omne Sororum scinditur, et Furiae rapuerunt licia Parcis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권160)

SEARCH

MENU NAVIGATION