라틴어 문장 검색

Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo abstrusior - habet enim aliquantum a physicis, ut verear ne maiorem largiar ei qui contra dicturus est libertatem et licentiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:1)
Ad has omnes visiones inanes Antiochus quidem et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei disputatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 67:1)
itaque nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere quod cum de re publica disceptatur fieri interdum solet, iurarem per Iovem deosque penates me et ardere studio veri reperiendi et ea sentire quae dicerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 88:3)
incubuit autem in eas disputationes ut doceret nullum tale esse visum a vero ut non eiusdem modi etiam a falso possit esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 104:13)
Haec est una contentio quae adhuc permanserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 105:1)
non quaero rationes eas quae ex coniectura pendent, quae disputationibus huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi necessitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 155:4)
est enim inter eos non de terminis sed de tota possessione contentio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:9)
de quo Chrysippo sunt, quantum ego sentio, non ** magna contentio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 189:2)
In hoc ipso quod in elementis dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit si quid ita conexum est ut hoc 'si dies est lucet', quanta contentio est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 193:4)
praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo quidem tempore - scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus - omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae obscure cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam, fictam, levem perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 1:1)
si, quod tu semper summe cupisti, idem volebat Alfenus, ea re tibi cum eo par contentio non erat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 4:5)
nunc quoniam quibus rebus adductus ad causam accesserim demonstravi, dicendum necessario est de contentione nostra, ut in constituendo accusatore quid sequi possitis habeatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 4:1)
de te, Caecili, - iam mehercule hoc extra hanc contentionem certamenque nostrum familiariter tecum loquar, - tu ipse quem ad modum existimes vide etiam atque etiam, et tu te collige, et qui sis et quid facere possis considera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 1:1)
in contentione suscipiendarum inimicitiarum ridiculum est putare causam necessitudinis ad inferendum periculum iustam videri oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 2:4)
neque fere umquam venit in contentionem de accusando qui quaestor fuisset, quin repudiaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION