라틴어 문장 검색

eae autem structurae, quae in aqua sunt futurae, videntur sic esse faciendae, uti portetur pulvis a regionibus, quae sunt a Cumis continuatae ad promunturium Minervae, isque misceatur, uti in mortario duo ad unum respondeant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장5)
Nefas est autem dicere ut subsistat, et subsistit bonitati suae, atqui illa bonitas non substantia sit, vel potius essentia, neque ipse Deus sit bonitas sua, sed in illo sit, tanquam in subjecto.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:13)
Aliter omnia reducerentur ad predicamentum substantie, cum nulla forma accidentalis per se subsistat absque ypostasi substantie subsistentis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:18)
suffectus in locum Auli C. Fabius magister equitum cum exercitu novo ab Roma advenit et per praemissos nuntios consulto dictatore ubi subsisteret quove tempore et qua ex parte hostem adgrederetur, substitit occultus ad omnia satis exploratis consiliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 324:1)
Continuata oratio bona, absque interlocutione bona, tarditatem monstrat, at replicatio et interlocutio bona, absque facultate orationem continuandi, penuriam et scientiam minime fundatam prodit, quemadmodum in animalibus videmus quae cursu minus valent, flexu maxime agilia esse, ut fit inter leporarium et leporem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:22)
Cum itaque de Patre Maximus dixerit quod per ingenitam deitatem sit omnipotens, id est per hoc quod cum sit Deus, sit etiam ingenitus, illa quoque propria Patris potentia qua solus ipse a se non ab alio subsistit, unde solus ipse ingenitus dicitur, in omnipotentia comprehenditur, et sic eum intellexit omnipotentem, ut quidquid ad potentiam attinet, non solum quantum ad operationis effectum, verum etiam quantum ad subsistendi modum, ei tanquam prope diligentius accipi potest per omnipotentiam Pater, ac si dicamus eum per omnipotentiam, quae ei, ut dictum est, specialiter tribuitur, de ipso Sapientiam suam tanquam Filium generare, cum ipsa scilicet divina Sapientia aliquid sit de divina omnipotentia, cum sit ipsa quoque aliqua potentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION