라틴어 문장 검색

sub hanc vocem ex omnibus partibus contionis clamor oritur nullam earum vivere debere nec quemquam superesse tyrannorum stirpis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 325:1)
et erat confusa contio non populari modo sed militari quoque turba, magna ex parte etiam perfugis, qui omnia novare cupiebant, permixtis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 348:1)
in hac turbatione rerum in contionem vocari placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 357:1)
consensa in posterum diem contio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 480:3)
orta luce contionem habituri sunt ad criminandum me concitandumque in vos populum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 485:2)
ego in contione ero et tempus, quoad omnia instructa sint, loquendo altercandoque traham.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 487:2)
pars maxima super theatrum circaque, adsueti et ante spectaculo contionum, consistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 492:3)
dedit, militesque intenti dudum ac parati alii superne in aversam contionem clamore sublato decurrunt, alii ad exitus theatri conferti obsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 495:1)
is et in contione senatus consultum recitavit et edixit ut quicumque libros vaticinos precationesve aut artem sacrificandi conscriptam haberet, eos libros omnis litterasque ad se ante kal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 13:1)
contione dimissa cum titulis notatae fores discrimen pacatae ab hostili domo fecissent, signo dato ad diripienda hospitia Romana passim discursum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 147:1)
interfectis iis et multitudine ad contionem vocata, inopiam quaeque ipsi inter se fremere occulti soliti erant conquesti, quamquam tot mala urgerent, negarunt fortunam accusandam esse, quod in ipsorum esset potestate quamdiu ea paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 423:1)
ne tamen subita res et nocturnus terror et iam non suae fortunae consilium perturbaret, adloquendos adhortandosque sibi milites ratus, contione advocata ita disseruit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 551:1)
Fulvium ob exercitum in Apulia amissum in contionibus vexabat, multos imperatores temeritate atque inscitia exercitum in locum perduxisse dictitans, neminem praeter Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 22:2)
tertio testibus datis, cum, praeterquam quod omnibus probris onerabatur, iurati permulti dicerent fugae pavorisque initium a praetore ortum, ab eo desertos milites, cum haud vanum timorem ducis crederent, terga dedisse, tanta ira accensa est ut capite anquirendum contio succlamaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 37:2)
murmur ab tribunali totam contionem pervasit differri rem integram ad patres de Campanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 213:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION