라틴어 문장 검색

fuerunt autem tales nostris etiam temporibus controversiae, atque aliquae in meum quoque patrocinium inciderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 76:4)
de auctore tantum, cum factum constat, sed a quo sit factum in controversiam venit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 79:3)
quorum utrum sit faciendum, non potest nisi ex ipsius litis utilitate cognosci:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 93:4)
est et alia duplex coniectura huic ἀντικατηγορίαͺ diversa, de praemiis, ut in illa controversia, tyrannus suspicatus a medico suo datum sibi venenum torsit eum et, cum is dedisse se pernegaret, arcessit alterum medicum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 96:1)
utraque enim pars suam expositionem habet atque eam tuetur, ut in lite petitor dicit, Clusinium Figulum filium acie victa, in qua steterat, fugisse, iactatumque casibus variis, retentum etiam a rege, tandem in Italiam ac patriam suam Marrucinos venisse atque ibi agnosci;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 97:2)
nonne tota lis constat duarum causarum comparatione et coniectura duplici atque diversa?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 98:1)
mihi, si neutro litis condicio praeponderet, secundum naturam videtur incipere a persona.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 109:2)
hic sequens locus talis est, ut, si fieri non potuit, sublata sit lis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 115:2)
tamen nostra saepe nobis nocent, ut in illa controversia:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 118:3)
De uno quidem maximo genere coniecturalium controversiarum locuti videmur, sed in omnes aliquid ex his cadit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 120:2)
In omnibus autem huius generis litibus quaeritur, an etiam hoc, quia nomen de quo ambigitur utique alia re certum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 138:2)
illud alterum genus quo sit manifestius adolescentibus meis (meos enim semper adolescentes putabo), hic quoque fictae controversiae utar exemplo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 158:3)
quae in suasorias quidem maxime cadunt, sed in controversiis quoque sunt frequentia, hac sola differentia, quod illic de futuris hic de factis agitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 166:2)
lis est omnis aut de praemio aut de poena aut de quantitate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 167:3)
sed alia quoque multa controversiarum genera in qualitatem cadunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 196:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION