라틴어 문장 검색

Quanto satius est aperte accusare ebrietatem et vitia eius exponere, quae etiam tolerabilis homo vitaverit, nedum perfectus ac sapiens, cui satis est sitim extinguere, qui, etiam si quando hortata est hilaritas aliena causa producta longius, tamen citra ebrietatem resistit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 17:3)
A Planco deducta in hanc frequentiam loci opportunitate convaluit, quot tamen gravissimos casus intra spatium humanae senectutis tulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 14:4)
per medias Africae solitudines pedes duxit exercitum, vides posse tolerari sitim:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 33:1)
Doce me non an fortitudo animal sit, sed nullum animal felix esse sine fortitudine, nisi contra fortuita convaluit et omnis casus, antequam exciperet, meditando praedomuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 27:1)
Illa hoc unum iubet, sitim extingui;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 3:7)
Num tibi, cum fauces urit sitis, aurea quaeris Pocula ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 13:3)
quaerit, quemadmodum post saturitatem quoque esuriat, quemadmodum non impleat ventrem, sed farciat, quemadmodum sitim prima potione sedatam revocet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 14:4)
Egregie itaque Horatius negat ad sitim pertinere, quo poculo aqua aut quam eleganti manu ministretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 14:5)
Nam et illa herba, quae in segetem frugemque ventura est, aliam constitutionem habet tenera et vix eminens sulco, aliam, cum convaluit et molli quidem culmo, sed quo ferat onus suum, constitit, aliam cum flavescit et ad aream spectat et spica eius induruit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 15:5)
ubi ille celeri corpus evinctus rotae in se refertur, ubi per adversum irritus redeunte totiens luditur saxo labor, ubi tondet ales avida fecundum iecur, et inter undas fervida exustus siti aquas fugaces ore decepto appetit poenas daturus caelitum dapibus graves - sed ille nostrae pars quota est culpae senex?
(세네카, 아가멤논 1:6)
et ecce, defessus senex ad ora ludentes aquas non captat oblitus sitim, maestus futuro funere:
(세네카, 아가멤논 13:34)
Erant qui dicerent, Sisyphum satis diu laturam fecisse, Tantalum siti periturum nisi illi succurreretur, aliquando Ixionis miseri rotam sufflaminandam.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 12:15)
Illud unum non differam, falsam opinionem de illo in animis hominum conualuisse.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 20:5)
- nam neque feris inter se bella sunt, nec si forent, eadem hominem deceant, placidum proximumque diuino genus - quae tanta uos fert ira, cum una stirps idemque sanguis sitis, quaeue furiae in mutuum sanguinem egere?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 10:5)
"potest, inquit, conualescere, si uiderit penates suos, si minus certe morietur solo paterno, suo, puro."
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 10:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION