라틴어 문장 검색

Sed dat cuique natura quod conuenit, et ne, dum manere possunt, intereant elaborat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:7)
Cur enim flammas quidem sursum leuitas uehit, terras uero deorsum pondus deprimit, nisi quod haec singulis loca motionesque conueniunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:13)
Mundus hic ex tam diuersis contrariisque partibus in unam formam minime conuenisset nisi unus esset qui tam diuersa coniungeret.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:11)
Rursus, inquit, si duo sint quibus idem secundum naturam propositum sit, eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter uero naturale illud officium minime amministrare queat, alio uero modo quam naturae conuenit non quidem impleat propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum ualentiorem esse decernis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:1)
Sed qui beati sint deos esse conuenit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:16)
— Nec licet, inquit, uti conuenienti monstrabitur loco, sed tamen, si id ipsum quod eis licere creditur auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum poena releuetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:4)
mira quidem, inquam, et concessu difficilis inlatio, sed his eam quae prius concessa sunt nimium conuenire cognosco.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:17)
Conuenit, inquam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:16)
Non enim dissimile est miraculum nescienti cur sanis corporibus his quidem dulcia illis uero amara conueniant, cur aegri etiam quidam lenibus quidam uero acribus adiuuantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:3)
Parcit itaque sapiens dispensatio ei quem deteriorem facere possit aduersitas, ne cui non conuenit laborare patiatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:5)
Nam ut probis atque improbis nullum foedus est ita ipsi inter se improbi nequeunt conuenire.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:18)
An est aliquid, tametsi uulgus lateat, cui uocabula ista conueniant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:9)
Neque enim uel qui aurum obruit uel qui agrum exercuit ut ea pecunia repperiretur intendit, sed, uti dixi, quo ille obruit hunc fodisse conuenit atque concurrit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:17)
Conuenient puppes et uulsi flumine trunci
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, II 7:1)
alioquin si haec nulla est, ne illa quidem eius rei signum poterit esse quae non est. Iam uero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis sed ex conuenientibus necessariisque causis esse ducendam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION