라틴어 문장 검색

Fabius vera quae adferrent esse ratus, diem qua accessurus esset Metapontum constituit litterasque ad principes dedit, quae ad Hannibalem delatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 261:1)
enimvero laetus successu fraudis, si ne Fabius quidem dolo invictus fuisset, haud procul Metaponto insidias ponit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 262:1)
Fabio auspicanti, priusquam egrederetur ab Tarento, aves semel atque iterum non addixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 263:1)
Romae fama Scipionis in dies crescere, Fabio Tarentum captum astu magis quam virtute gloriae tamen esse, Fulvi senescere fama, Marcellus etiam adverso rumore esse, superquam quod primo male pugnaverat, quia vagante per Italiam Hannibale media aestate Venusiam in tecta milites abduxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 326:1)
Tarentinorum legatis pacem petentibus cum libertate ac legibus suis responsum ab senatu est ut redirent, cum Fabius consul Romam venisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 339:1)
De Tarentinis inde magna contentione in senatu actum coram Fabio, defendente ipso quos ceperat armis, aliis infensis et plerisque aequantibus eos Campanorum noxae poenaeque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 375:1)
cuius sententiae et Fabius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 379:2)
Locros in Bruttiis Crispinus oppugnare conatus, quia magnam famam attulisse Fabio Tarentum rebatur, omne genus tormentorum machinarumque ex Sicilia arcessierat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 385:1)
Itaque et Q. Fabium filium ad exercitum Venusiam miserunt, et ad consulem tres legati missi, Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 441:2)
C. Neroni neque Q. Fabium neque M. Valerium Laevinum dari conlegam posse, quia duos patricios creari non liceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 511:1)
De reconciliatione etiam gratiae eorum in senatu actum est principio facto a Q. Fabio Maximo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 524:1)
memoriae proditum est plenum adhuc irae in civis M. Livium ad bellum proficiscentem monenti Q. Fabio ne, priusquam genus hostium cognosset, temere manum consereret, respondisse, ubi primum hostium agmen conspexisset, pugnaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 600:1)
Fabius Maximus pater consul Tarentinos per proditionem recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVII Periocha7)
extremo aestatis eius qua haec in Graecia gesta sunt, cum Q. Fabius Maximus filius legatus ab M. Livio consule Romam ad senatum nuntiasset consulem satis praesidii Galliae provinciae credere L. Porcium cum suis legionibus esse, decedere se inde ac deduci exercitum consularem posse, patres non M. Livium tantum redire ad urbem, sed conlegam quoque eius C. Claudium iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 121:1)
Q. Fabius Maximus rogatus sententiam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 591:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION