라틴어 문장 검색

Non decet gratum animum sollicitudo, contra summa fiducia sui et ex conscientia veri amoris dimissa omnis anxietas.
(세네카, 행복론, Liber VI 205:2)
Paenitet accepti beneficii, quem nondum redditi piget.
(세네카, 행복론, Liber VI 205:14)
" Voluptas fragilis est, brevis, fastidio obiecta, quo avidius hausta est citius in contrarium recidens, cuius subinde necesse est aut paeniteat aut pudeat, in qua nihil est magnificum aut quod naturam hominis dis proximi deceat, res humilis, membrorum turpium aut vilium mini- sterio veniens, exitu foeda.
(세네카, 행복론, Liber VII 11:5)
Quae ne daturus quidem acciperem, quoniam multa video, quae me donare non deceat.
(세네카, 행복론, Liber VII 48:3)
semper illum pae- nitebit, si te ne nunc quidem paenitet.
(세네카, 행복론, Liber VII 128:6)
nec enim illis vacat praeterita respicere, et si vacet, iniucunda est paenitendae rei recordatio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 56:6)
Non tamen vulgo ignoscere decet;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 12:6)
Magnam fortunam magnus animus decet, qui, nisi se ad illam extulit et altior stetit, illam quoque infra ad terram deducit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 29:1)
Non decet regem saeva nec inexorabilis ira, non multum enim supra eum eminet, cui se irascendo exaequat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 30:1)
Hoc adfectare, hoc imitari decet, maximum ita haberi, ut optimus simul habeare.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 120:2)
Nunc profecto consentire decebat ad aequum bonumque expulsa alieni cupidine, ex qua omne animi malum oritur, pietatem integritatemque cum fide ac modestia resurgere et vitia diuturno abusa regno dare tandem felici ac puro saeculo locum.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 5:1)
Huic parem virtutem exhibeas oportet et animum a luctu recipias et id agas, ne quis te putet partus tui paenitere.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 138:2)
Tam cito te indulgentiae tuae paenituit ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 18:2)
Nihil umquam ita potes indignum facere perfecti et eruditi viri professione, ut non multos admirationis de te suae paeniteat.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 33:6)
Nil minus quam irasci punientem decet, cum eo magis ad emendationem poena proficiat, si iudicio lata est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 90:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION