라틴어 문장 검색

nam et vocis, quantam in nullo cognovi, felicitas et pronuntiatio vel scenis suffectura et decor, omnia denique ei, quae sunt extra, superfuerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 120:2)
hoc autem his accidit, qui non introspectis penitus virtutibus ad primum se velut aspectum orationis aptarunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 149:1)
sua cuique proposita lex, suus cuique decor est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 155:1)
denique non modo quot in causa totidem in prosopopoeia sunt varietates, sed hoc etiam plures, quod in his puerorum, feminarum, populorum, mutarum etiam rerum assimulamus adfectus, omnibus debetur suus decor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 42:1)
nescio tamen an huius, de quo loquimur, decoris custodia maxime circa eos, contra quos dicimus, examinanda sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 58:1)
quorum nihil , cum diceretur, parum aptum aut remotum cura decoris fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 90:3)
ac ne quis pugnare inter se putet aequalitatem et varietatem, cum illi virtuti contrarium vitium sit inaequalitas, huic, quod dicitur μονοείδεια, quasi quidam unus aspectus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 191:1)
est interim et longus et plenus et clarus satis spiritus, non tamen firmae ideoque tremulus, ut corpora, quae aspectu integra nervis parum sustinentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 202:1)
decor quoque a gestu atque motu venit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 214:3)
praecipuum vero in actione sicut in corpore ipso caput est cum ad illum, de quo dixi, decorem, tum etiam ad significationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 215:3)
decoris illa sunt, ut sit rectum et secundum naturam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 216:1)
aspectus enim semper eodem vertitur quo gestus, exceptis quae aut damnare aut aut a nobis removere oportebit, ut idem illud vultu videamur aversari, manu repellere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 217:1)
quanquam ea non tam est minute atque concise in actionibus utendum quam in disputationibus, quia non docere modo, sed movere etiam ac delectare audientes debet orator, ad quod impetu quoque ac viribus et decore est opus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 63:1)
sunt et naturalia, ut supra dixi, quae tamen et cura iuvantur, instrumenta, vox, latus, decor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 105:1)
diligentia ac decor in Polyclito supra ceteros, cui a plerisque tribuitur , tamen, ne nihil detrahatur, deesse putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 173:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION