라틴어 문장 검색

" ideo non prodest latere peccantibus, quia latendi etiam si felicitatem habent, fiduciam non habent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 13:3)
Seneca Lucilio suo salutem Numquam credideris felicem quemquam ex felicitate suspensum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 981)
eadem intemperantia fingit sibi perpetuam felicitatem suam, fingit crescere debere quaecumque contigerunt, non tantum durare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 8:4)
Est aliquis et dolendi decor;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 21:2)
primum habet ista res suam gratiam et est decor proprius orationis leniter lapsae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 1:2)
Desit sane varietas marmorum et concisura aquarum cubiculis interfluentium et pauperis cella et quicquid aliud luxuria non contenta decore simplici miscet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 6:1)
Ipsi illas amplexantur et argumentum esse felicitatis occupationem putant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 1:4)
Quotiens enim felicitatis et causa et initium fuit, quod calamitas vocabatur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 3:3)
' habemus aquam, habemus polentam, Iovi ipsi controversiam de felicitate faciamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 18:3)
Motum illi felicitate nimia caput.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 8:3)
Ubi luxuriam late felicitas fudit, cultus primum corporum esse diligentior incipit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 9:1)
Nec illi tam gratum est abundare iucundis quam acerbum, quod non omnem illum apparatum per gulam ventremque transmittit, quod non cum omni exoletorum feminarumque turba convolutatur, maeretque, quod magna pars suae felicitatis exclusa corporis angustiis cessat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 25:2)
Tunc providentia cum elegantia et ex istis magnanimitas eminentissima quantum, di boni, decoris illi, quantum ponderis gravitatisque adderent !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 3:4)
omnium istorum, quos incedere altos vides, bratteata felicitas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 9:5)
Nemo enim est, cui felicitas sua, etiam si cursu venit, satis faciat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 17:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION