라틴어 문장 검색

at cum veteribus dicta referamus, ipsa utique auctorum dignitate defendimur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 15:3)
Idoneis, ut credo, auctoribus certisque ra­tionibus error qui putabatur uterque defensus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 9:1)
Ac priusquam a saltatione discedo illud adiciam, uno eodemque tempore tribus nobilissimis civibus non modo studium saltandi sed etiam, si dis placet, peritiam qua gloriarentur fuisse, Gavinio consulari, Ciceronis inimico, quod ei etiam Cicero non dissimulanter obiecit, et M. Caelio, noto in turbas viro, quem idem Cicero defendit, et Licinio Crasso, Crassi eius qui apud Parthos extinctus est filio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 15:1)
Iliacos, id est patriae muros, quos ipse defenderat, pro quibus efficaciter per decem annorum spatia pugnaverat.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 10:3)
Altero modo inlaudatus ita defenditur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 16:1)
Si vero aconitum ipsum cum vino tritum potui datum sit, haurientem nulla curatio a morte defendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 5:4)
Nam cum didicerimus quid mulieres ab ebrietate defendat, iam tenemus quid senes ad hoc frequenter inpellat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 16:6)
et post vomitum contra fumum vini qui remansit in venis panem offerunt melle inlitum, et ita hominem ab ebrietatis malo dulcedo defendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:2)
Prodeat qui priorem vult esse gallinam, et in haec verba temptet quod defendit adserere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 9:1)
et ita fiat de ripariis que per nos tempore nostro posite sunt in defenso.
(Magna Carta 49:2)
Neque enim ista vocari Proelia iusta decet, patriae sed vindicis iram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:10)
Te vindice tuta relicta est Libertas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:40)
Et quas sentit Arabs, et quas Gangetica tellus Exhalat nebulas, quidquid concrescere primus Sol patitur, quidquid coeli fuscator Eoi Intulerat Corus, quidquid defenderat Indos, Incendere diem nubes, oriente remotae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:36)
Vindicis an gladii facinus, poenasque furoris, Regnaque ad ultores iterum redeuntia Brutos, Ut peragat fortuna, taces?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:62)
hanc Caesare pressam A fluctu defendet onus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:82)

SEARCH

MENU NAVIGATION