라틴어 문장 검색

Regulus filium amisit, hoc uno malo indignus, quod nescio an malum putet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 1:1)
Dixit donec ad supplicium, nescio an innocens, certe tamquam innocens ducta est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 8:2)
Etenim nescio quo pacto vel magis homines iuvat gloria lata quam magna.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 7:2)
Concurrit autem ut sit eodem anno quaestor maximus ex liberis Rufi, Asinius Bassus, iuvenis - nescio an dicam, quod me pater et sentire et dicere cupit, adulescentis verecundia vetat - ipso patre melior.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 6:1)
Etenim nescio quo pacto magis in studiis homines timor quam fiducia decet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 3:3)
Suspicor enim tale nescio quid Robusto accidisse quale aliquando Metilio Crispo municipi meo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 2:3)
Doleo enim feminam maximam eripi oculis civitatis, nescio an aliquid simile visuris.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 4:1)
Sed quis adeo demens, ut per suum, per publicum dedecus procedere velit in ea civitate, in qua hic esset usus florentissimae dignitatis, ut primus in senatu laudare Pallantem posset?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 3:5)
Tanta principis, tanta senatus, tanta Pallantis ipsius - quid dicam nescio, ut vellent in oculis omnium figi Pallas insolentiam suam, patientiam Caesar, humilitatem senatus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 15:1)
Olim non librum in manus, non stilum sumpsi, olim nescio quid sit otium quid quies, quid denique illud iners quidem, iucundum tamen nihil agere nihil esse:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 9 1:1)
recitaturus est Titinius Capito, quem ego audire nescio magis debeam an cupiam.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 1:2)
Qui ultimum supplicium sumendum esse censebat, nescio an iure, certe aequitate postulationis meae victus, omissa sententia sua accessit releganti, veritus scilicet ne, si dividerentur sententiae, quod alioqui fore videbatur, ea quae absolvendos esse censebat numero praevaleret.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 24:6)
Accedit lacrimis meis quod absens et impendentis mali nescius, pariter aegrum pariter decessisse cognovi, ne gravissimo dolori timore consuescerem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 8:2)
Posteris an aliqua cura nostri, nescio;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 142)
Quis mihi non 'demens!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 713)

SEARCH

MENU NAVIGATION