라틴어 문장 검색

aetateque in occidens inclinata, jam vitae vesperam senio nuntiante, hiemale gelicidum senectutis, hominem cogit suis albicare pruinis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:80)
In his omnibus, ineffabiliter meae potentiae resultat effectus, sed tamen plerisque meae potestatis faciem palliare decrevi figuris, defendens a vilitate secretum, ne si ejus de me familiarem impertirem scientiam, quae apud eos primitus ignota, pretiosa vigebant, postmodum jam nota vilescerent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:81)
Jam meae solutionis lima tuae quaestionis scrupulum eliminavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:57)
Cum enim Epicuri jam soporentur somnia, Manichaei sanetur insania, Aristotelis arguantur argutiae, Arii fallantur fallaciae, unicam Dei unitatem ratio probat, mundus eloquitur, fides credit, Scriptura testatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:10)
Jam meam quaestionem agnosco redolere nimiae ruditatis favillam, sed si alia quaedam paupercula quaestio dignitatis tuae audientiam comparare auderet, quidpiam quaerendo quaererem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:16)
Nonne jam pridem absque omni refrenationis obstaculo, liberas quaerendi habenas exposui?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:18)
Jam ex explicatis potes elicere, quid mysticum figuret scissurae figurata parenthesis:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 31:2)
Jam mearum dubitationum fluctus tuarum solutionum serenitate sedati, meae menti interpellandi largiuntur inducias.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 31:6)
Jam mei intellectus esuries, ingenii flagrantis acies, mentis inflammatae flagrantia, attentionis stabilitas et constantia, ea [0453B] postulant quae promittis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:11)
Jam ex hoc meae doctrinae artificio, cupidinariae artis elucescit theorica, per librum vero experientiae, tibi practicam poteris comparare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:1)
Et, quae gladio Atropos universa demetenti solebat clypeum defensionis opponere, jam eidem stabilitate conciliationis mutuo foedere ligatur, fatique falcem in messem humani generis nimium excursare permittens, damnum nulla novi seminis pensat origine;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:44)
Jam mea oratio chartulae tuae [0460B] mentis inscripsit, qualiter otii damnosa pernicies Venerem educavit emphaticam, qualiter diluviosi potus inundatio venenosum patrat incendium;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:63)
Jam pridem mea mens exhilarata tuae disciplinationis compendio, tuis correctionibus libentissimam aurem inclinat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:72)
jam sine jure Fit jus omne, viget lex sine lege.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:5)
Censetur reprobum jus probitatis, Observare probos, et pietatis Lex, est improbitas, esse pudicum Jam cunctis pudor est.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION