라틴어 문장 검색

Admonebat me res, ut hoc quoque loco intermissionem eloquentiae, ne dicam interitum, deplorarem, ni vererer, ne de me ipso aliquid viderer queri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 89:1)
Honestius hic quam Q. Pompeius, quo, cum in eadem causa esset, deprecante accepta lex non est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 141:11)
idque cum argumentis docuerat, quod ita nati essemus, ut et blandiri subtiliter, a quibus esset petendum, et adversarios minaciter terrere possemus et rem gestam exponere et id, quod intenderemus, confirmare et, quod contra diceretur, refellere, ad extremum deprecari aliquid et conqueri, quibus in rebus omnis oratorum versaretur facultas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 90:2)
altera est haec, de qua queri saepe soleo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 124:1)
Nemo ingemuit, nemo inclamavit patronorum, nihil cuiquam doluit, nemo est questus, nemo rem publicam imploravit, nemo supplicavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 230:3)
Accedebat ut haec tu adulescens pro re publica queri summa cum dignitate existimarere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 198:1)
praesertim si in aliis causis intellexissent omnia me semper pro amicorum periculis, nihil umquam pro me ipso deprecatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 201:2)
Salsa sunt etiam, quae habent suspicionem ridiculi absconditam, quo in genere est Siculi illud, cui cum familiaris quidam quereretur quod diceret uxorem suam suspendisse se de ficu, "amabo te," inquit "da mihi ex ista arbore quos seram surculos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 278:1)
Tenemus enim memoria Q. Catulum, virum omni laude praestantem, cum sibi non incolumem fortunam, sed exsilium et fugam deprecaretur, esse coactum, ut vita se ipse privaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 9:3)
Quae cum ita sint, paululum equidem de me deprecabor et petam a vobis, ut ea, quae dicam, non de memet ipso, sed de oratore dicere putetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 74:1)
Tum Cotta 'equidem,' inquit 'Crasse, non possum queri, quod mihi videare aliud quiddam, id quod non susceperis, disputasse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 144:1)
et si in nos aliquod odium offensiove conlata sit, ea tollenda minuendave aut diluendo aut extenuando aut compensando aut deprecando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 2:8)
defensor autem et ea quam proposui aequitate nitatur et ea cum secum faciat, non re sed depra- vatione verbi sese urgeri queratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 5:2)
Et si incidet imprudentiae causa, quae non ad delictum, sed ad casum necessitatemve pertineat, quod genus paulo ante attigimus, erit eisdem aequitatis sententiis contra acerbitatem verborum deprecandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 2:2)
Omitto innumerabilis viros, quorum singuli saluti huic civitati fuerunt, et quia sunt haud procul ab aetatis huius memoria, commemorare eos desino, ne quis se aut suorum aliquem praetermissum queratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION