라틴어 문장 검색

At facies suturam habet maximam, quae a tempore incipiens per medios oculos naresque transversa pervenit ad alterum tempus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장19)
Quod valens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum et a praecordiis iam ipsum quoque cartilagine mollitum terminatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장77)
Hinc umerus incipit, extremis utrimque capitibus tumidus, mollis, sine medulla, cartilaginosus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장88)
Ac ne saepius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem desinere, nullum articulum non sic finiri:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장102)
quod ab ossibus incipiens etiam in carne respondet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장129)
Qui radit haec, audacter inprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid et maturius desinat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장13)
quod ab acuto mucrone incipit, dein subito latius fit, atque iterum ab alio principio paulo minus quam aequaliter sursum procedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장8)
Ubi bene res cedit, incipit ab ipsa membrana vel si os eo loco duplex est inde quoque caro increscere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장96)
deinde utendum est medicamento leniter supprimente, quale Lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 6장8)
Sed abunde est eadem, quae supra (8.2) scripta sunt, facere, et a media fascea incipere deligare, ne in alterutram partem haec cutem inclinet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장6)
Et decem quidem diebus extenuabitur fame corpus, ab undecimo vero ali incipiet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장25)
Cibus a salsamentis, holeribus similibusque rebus melius incipit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 8:3)
Incipiente uero iam pube, et ex isdem multa, et longae febres, sanguinis ex naribus cursus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 19:2)
Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad uiscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur, magisque si alia quoque signa accesserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 6:4)
Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, deinde fluere desiit, uel capitis doloribus conflictentur necesse est, uel in articulis aliquas exulcerationes grauis habeant, uel aliquo morbo etiam debilitentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION