라틴어 문장 검색

et L. Postumius praetor, cui Tarentum provincia evenerat, magnas pastorum coniurationes vindicavit, et reliquias Bacchanalium quaestionis cum cura exsecutus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 503:2)
neque vos illorum scelus similisque sceleri eventus deterrere a vecordi discordia potuit, neque horum bona mens, bona fortuna ad sanitatem flectere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 92:1)
"exsequamur tamen quocumque modo conficti ordinem criminis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 157:1)
non segniter imperium exsecuturos, duplicate turmas inquit, duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 473:3)
Ab hoc spectaculo legati dimissi deterruerunt suos ab auxilio circumsessae urbi ferendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 566:2)
ad quae cum consul se dies non plus undecim in ea provincia fuisse responderet, quae se absente acta essent, se quoque, ut illos, fama comperta habere, exsequebantur deinde quaerentes, quid ita non potius A. Manlius Romam venisset, ut rationem redderet populo Romano, cur ex Gallia provincia quam sortitus esset in Histriam transisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 76:1)
naves paratae fuerunt quae tollerent atque asportarent, auctoritate censoria sociis deterritis id sacrilegium prohibere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 25:1)
collegam deterruit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 106:1)
quamquam sciant in suis finibus, si inde Numidas pellerent, se gesturos bellum, illo haud ambiguo capite foederis deterreri quo diserte vetentur cum sociis populi Romani bellum gerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 233:1)
postquam deterrere eum a bello nequiit, primo subtrahere sese per alias atque alias causas, ne interesset iis quae non probabat, coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 194:1)
quam perseverantiam in exsequenda re tam Decimi lenitas quam Popili effecerat asperitas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 107:3)
nunc pergam eri imperium exequi et me domum capessere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 169)
tamen quin loquar haec uti facta sunt hic, numquam ullo modo me potes deterrere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 117)
Perge exsequi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2347)
si quid opus est, impera, imperium exequar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 32)

SEARCH

MENU NAVIGATION