라틴어 문장 검색

Nam illa sollemnia sunt omnibus circumspectis,ut ergastuli mancipia recognoscant,ut explorent an diligenter vincti sint, an ipsae sedes custodiae satis tutae munitaeque sint, num vilicus aut alligaverit quempiam domino nesciente aut revinxerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 16:1)
ex ea parte agri, quae maxime displicebit, effossae glaebae et in fictili vaso madefactae dulci aqua permisceantur ac more faeculenti vini diligenter colatae gustu explorentur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 20:2)
Nec contentos esse nos oportet prima specie summi soli, sed diligenter exploranda est inferioris materiae qualitas, terrena necne sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 21:1)
Quo tempore cum arati fuerint, viginti diebus interpositis circa solstitium, quod est nonum vel octavum Kalendas Iulias, iteratos esse oportebit ac deinde circa Septembris Kalendas tertiatos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 4:1)
Paulum tamen, quotiensque iterabitur, modo in elatiora, modo in depressiora clivi obliquum agi sulcum oportebit, ut in utramquepartem rescindamus nec eodem vestigio terram moliamur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 10:3)
Nam quod ait Celsus, ubi mediocris est fructus, optimam quamque spicam legere oportet separatimque ex ea semen reponere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 11:1)
Idem etiam, si laeto solo seratur mense Februario, decem modios in iugerum iaci oportere dicunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 17:7)
deinde Kalendis Februariis diligenter iterato et lapides omnes eligito glaebasque offringito;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 26:3)
Tardius messim primam eius facere oportebit, cum iam seminum aliquam partem eiecerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 28:1)
Quod ipsum ante hiemem fieri oportere, deinde post hiemem iterari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 2:3)
Aestivis deinde mensibus non aliter ac si repastines, totum stercilinum rastris permisceri oportet, quo facilius putrescat et sit arvis idoneum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 8:1)
idque mense Februario luna crescente fieri oportere, nam ea quoque res aliquantum faeni fructum adiuvat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 9:4)
Nec ignorare colonos oportere reor,sicuti refrigescere agrum, qui non stercoietur, ita peruri, si nimium stercoietur, magisque conducere agricolae frequenter id potius quam immodice facere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 2:4)
propter quod nec deesse ei talem materiem nec superesse oportet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 3:2)
Tertio diligenter arabimus omnesque validiores herbas et rubos et arbores, quae interveniunt, radicitus exstirpabimus, nisi si fructus arbusti id facere nos prohibuerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION