라틴어 문장 검색

dimicatum est enim non magis cum hostibus quam, quae dimicatio maior atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 298:3)
ubi nusquam ad universae rei dimicationem ventum est, ad singula oppida circumferendo arma omne nomen Latinum domuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 402:2)
et dulcedine privati commodi sensus malorum publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 555:2)
Mucium dimissum, cui postea Scaevolae a clade dextrae manus cognomen inditum, legati a Porsinna Romam secuti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 139:1)
adeo moverat eum et primi periculi casus, a quo nihil se praeter errorem insidiatoris texisset, et subeunda dimicatio totiens quot coniurati superessent, ut pacis condiciones ultro ferret Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 140:1)
sed recens ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 235:2)
plusque ibi sanguinis promiscua omnium generum caede quam in ipsa dimicatione factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 330:1)
ea clade conterritis hostium animis, ut etiam ubi ea remisisset terrore aliquo tenerentur, et Velitris auxere numerum colonorum Romani, et Norbam in montis novam coloniam quae arx in Pomptino esset miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 373:1)
cuius repentinae cladis ne causa dubia esset, aegro animi eadem illa in somnis obversata species visa est rogitare, satin magnam spreti numinis haberet mercedem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 393:3)
multis id cladibus sensimus, quippe qui non nostro merito sed vestra patientia incolumes simus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 403:1)
ibi in contionis modum orationem exorsus, ut omnia, inquit, obliviscamini alia, veteres populi Romani iniurias cladesque gentis Volscorum, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 409:1)
at a Veiente hoste clades accepta temeritate alte.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 535:1)
et alia bella aut praesentia instabant, ut ab Aequis Volscisque, non diutius quam recens dolor proximae cladis transiret quiescentibus, aut mox moturos esse apparebat Sabinos semper infestos Etruriamque omnem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 536:4)
cum haec accepta clades est, iam C. Horatius et T. Menenius consules erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 567:1)
post acceptam proxima pugna cladem Veientes abstinuere acie;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 570:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION