라틴어 문장 검색

At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multis ex vulnere feretur, volsella vero extrahetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장25)
Si nusquam caput se ostendet, ubi maxime pus subsit, sic intellegimus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장32)
16 In cubito autem tria coire ossa umeri et radii et cubiti ipsius, ex iis, quae prima parte huius voluminis (1.19) posita sunt, intellegi potuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 16장1)
Sic medicinam ortam, subinde aliorum salute, aliorum interitu perniciosa discernentem a salutaribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 35:3)
Aduersus quos ne dicam illud quidem, quod in uicino saepe quaedam notae positae non bonos sed inperitos medicos decipiunt, quod Asclepiades funeri obuius intellexit [quendam] uiuere qui efferebatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 15:1)
Quas tamen species si quis curiosius aestimet (quod iam ad medicum non pertinet), facile intelleget omnes ex una causa pendere, quae demit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 3:1)
Ex his autem intellegi potest non, quicquid boni suci est, protinus stomacho conuenire, neque, quicquid stomacho conuenit, protinus boni suci esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 25장 2:2)
Ex his autem intellegi potest ab uno medico multos non posse curari, eumque, si artifex sit, idoneum esse, qui non multum ab aegro recedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 9:4)
discernendae tamen singulae sunt, sicut rationem habent dissimilem.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 13장 1:2)
a superiore parte non solum intestina, sed iecur quoque lienemque discernit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 4:6)
At si parum causa discernitur, perfundere caput, primum calida aqua, sicut supra praeceptum est, uel salsa, uel ex lauro decocta, tum frigida posca.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:1)
Mitti uero necne debeat, ex is intellegi potest, quae de sanguinis missione praecepta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 2:6)
Si profusionem timemus, quod ex sede uulneris et ex magnitudine eius et ex impetu ruentis sanguinis intellegi potest, siccis linamentis uulnus inplendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa ac manu super conprimenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 30:3)
deinde aliis aliisque signis discernitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 61:3)
Ipsi uero hi et specie quidem discerni possunt ab utilibus et cocturae genere idonei fieri.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION