라틴어 문장 검색

ita desertum ab ducibus agmen primo per agros palatur, fessique aliquot somno ac vigiliis sternunt corpora passim atque infrequentia relinquunt signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 695:2)
et iam conflixerant cornua, cum quod roboris in hostium acie erat, Poeni veterani Afrique, nondum ad teli coniectum venissent, neque in cornua, ut adiuvarent pugnantes, discurrere auderent, ne aperirent mediam aciem venienti ex adverso hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 219:1)
tanta enim rabies multitudinem invasit ut repente, proditos rati, qui pugnantes mortem occubuissent periuriumque alius alii exprobantes et sacerdotibus maxime, qui, quos ad mortem devovissent, eorum deditionem vivorum hosti fecissent, repente omnes ad caedem coniugum liberorumque discurrerent seque ipsi per omnes vias leti interficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 195:1)
ac repente, cum in omni parte caede ingenti sternerentur, Galli terga verterunt fugaque effusa repetunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 229:2)
ita undique ad portas, ad muros discurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 262:1)
itaque revocatis qui discurrerant ad praedandum militibus instructisque, ad oppugnandum castellum Eleusinem profectus cum multis inde vulneribus recessit Philippoque se venienti ex Achaia coniunxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 290:2)
ibi partem dimidiam exercitus, divisam trifariam, et omnes equites discurrere ad depopulandos simul Pellenensem Sicyoniumque agros et Phliasium iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 173:1)
mirantes barbari ab tergo apparuisse Romanum discurrere et ipsi ad arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 164:1)
deinde subito ad arma discurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 440:2)
exciderat pacis mentio ex omnium animis et in stationes non ultra quieturi discurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 445:1)
praedatumque, ubi nemo obviam exiret, discurrebant Romani, Boi diripi sua impune quam tuendo ea conserere certamen malebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 33:2)
in eos se impetum facturum et nihil prius quam flammam tectis iniecturum, ut is pavor cogeret Ligures excedere saltu quem obsiderent et discurrere ad opem ferendam suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 112:1)
non stratos, non infrenatos magna pars habebant equos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 224:1)
eos ipsos non sternere, non infrenare aut escendere facile poterant multo maiorem quam pro numero equitum terrorem Achaeis inferentibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 232:2)
et iam utrimque sternebantur muri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 364:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION