라틴어 문장 검색

nam et de pecuniis repetundis quae maximae sunt, neganda fere sunt omnia, et de ambitu raro illud datur, ut possis liberalitatem atque benignitatem ab ambitu atque largitione seiungere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 105:2)
"si bona existimatio divitiis praestat et pecunia tanto opere expetitur, quanto gloria magis est expetenda!"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 172:3)
Facilitatis, liberalitatis, mansuetudinis, pietatis, grati animi, non appetentis, non avidi signa proferre perutile est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:7)
genus, forma, vires, opes, divitiae cetera[que], quae fortuna dat aut extrinsecus aut corpori, non habent in se veram laudem, quae deberi virtuti uni putatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:2)
nam aut simplex est disceptatio, ut si disseratur, expetendane sit gloria, aut ex comparatione, laus an divitiae magis expetendae sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 116:2)
e quibus initia benevolentiae conciliandae comparantur aut meritis nostris aut dignitate aut aliquo genere virtutis et maxime liberalitatis offici iustitiae fidei;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 2:6)
in fortuna genus amicitiae liberi propinqui adfines opes honores potestates divitiae libertas et ea quae sunt his contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 2:5)
aut honestate, ut virtutum maxi- meque earum quae ad communionem hominum et liberalitatem valent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 16장 2:6)
cuius est liberalitas in usu pecuniae simulque altitudo animi in capi- endis incommodis et maxime iniuriis et omne quod est eius generis grave sedatum non turbulentum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 4:5)
Nam et prudentiam malitia et temperantiam immanitas in voluptatibus aspernandis et magnitudinem animi superbia in nimis ex- tollendis et despicientia in contemnendis honoribus et liberalitatem effusio et fortitudinem audacia imitatur et patientiam duritia immanis et iustitiam acerbitas et religionem superstitio et lenitatem mollitia animi et verecundiam timiditas et illam disputandi prudentiam concertatio captatioque verborum et hanc oratoriam vim inanis quaedam profluentia loquendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 3:2)
alia diversa, ut vires forma valetudo, ut nobilitas divitiae clientelae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 4:5)
Hoc errore vulgi cum rem publicam opes paucorum, non virtutes tenere coeperunt, nomen illi principes optimatium mordicus tenent, re autem carent [eo nomine]. Nam divitiae, nomen, opes vacuae consilio et vivendi atque aliis imperandi modo dedecoris plenae sunt et insolentis superbiae, nec ulla deformior species est civitatis quam illa, in qua opulentissimi optimi putantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 86:3)
deinde victoriis divitiisque subnixus exultabat insolentia neque suos mores regere poterat neque suorum libidines.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 70:4)
Cum autem certi propter divitias aut genus aut aliquas opes rem publicam tenent, est factio, sed vocantur illi optimates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 27:1)
Sapientia iubet augr opes, amplificare divitias, proferre finis (unde enim esset illa laus in summorum imperatoru incisa monimntis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION