라틴어 문장 검색

hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 12:1)
priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum patres auctores fiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 187:3)
eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est et tectis modo dirutis alterius urbis duo populi in unum confusi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 233:1)
audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne iam documentum mortalibus dedero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 300:4)
eo tempore in regia prodigium visu eventuque mirabile fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 407:1)
religione tactus hospes, qui omnia, ut prodigio responderet eventus, cuperet rite facta, extemplo descendit ad Tiberim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 462:1)
ceterum et capita nominis Latini stare ac sentire cum rege videbant, et sui cuique periculi, si adversatus esset, recens erat documentum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 530:2)
idque factum eius eventus conprobavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha49)
ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum rerum eventu nec patribus nec plebi cura decesserat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 338:1)
ire fortes, ire felices iubent, inceptis eventus pares reddere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 547:1)
earum eventum se horrere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 427:3)
sequitur aliud in urbe nefas ab libidine ortum, haud minus foedo eventu quam quod per stuprum caedemque Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non finis solum idem decemviris qui regibus sed causa etiam eadem imperii amittendi esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 466:1)
aliena calamitate documentum datum illis cavendae similis iniuriae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 537:1)
se documento futurum utrum novis legibus dominatio an libertas firmata sit, et appellatio provocatioque adversus iniuriam magistratuum ostentata tantum inanibus litteris an vere data sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 628:4)
eventus eorum comitiorum docuit alios animos in contentione libertatis dignitatisque, alios secundum deposita certamina incorrupto iudicio esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION