라틴어 문장 검색

Balatro suspendens omnia naso "haec est condicio vivendi" aiebat, "eoque responsura tuo numquam est par fama labori.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit. 1:8)
mihi videtur condicionem mutare, quod his locis verba coniungimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 175:1)
evenit, ut metri quoque condicio mutet accentum, ut pecudes pictaeque volucres;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 176:1)
mutabit hostium genus, mutabit praesentis condicio discriminis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 189:1)
mea tamen sententia varium id est, et accidit pro condicione causarum, quia et videri potest propositio aliquando statum facere, ut in coniecturalibus causis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 98:1)
neque interest, unum quis statum faciat an nullum, si omnes causae sunt condicionis eiusdem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 113:1)
finge solum natum nothum, cuius condicionis erit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 183:3)
diversi sunt enim deliberantium animi, duplex condicio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 254:1)
nam sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes, quibus alii uterentur, ad quorum condicionem vitamque aptanda quae dicebantur fuerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 267:1)
in iudiciis autem consiliisque secundum condicionem ipsius, quae tractabitur, rei accommodandam dicendi credo rationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 281:2)
nec aliae species erunt, etiamsi unus a duobus dumtaxat eandem rem atque ex eadem causa petet aut duo ab uno aut plures a pluribus, quod accidere in hereditariis litibus interim scimus, quia quamvis in multis personis causa tamen una est, nisi si condicio personarum quaestiones variaverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 300:1)
cui et petitionum condicio par est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 302:3)
multum agit sexus, aetas, condicio, ut in , senibus, pupillis, liberos, parentes, coniuges adlegantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 22:4)
quae sint porro in causis favorabilia, enumerare non est necesse, quia et manifesta erunt cognita cuiusque controversiae condicione et omnia colligi in tanta litium varietate non possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 35:2)
nam id sine dubio ab omnibus et quidem optime praeceptum est, verum aliquatenus temporum condicione mutatur, quia iam quibusdam in iudiciis maximeque capitalibus aut apud centumviros ipsi iudices exigunt sollicitas et accuratas actiones, contemnique se, nisi in dicendo etiam diligentia appareat, credunt, nec doceri tantum sed etiam delectari volunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 66:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION