라틴어 문장 검색

ut ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutus tandem dormitum dimittitur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 749)
"beatus enim iam cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes, dormiet in lucem, scorto postponet honestum officium, nummos alienos pascet, ad imum Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1815)
sed quod non desit habentem quae poterunt umquam satis expurgare cicutae, ni melius dormire putem quam scribere versus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 227)
lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:7)
tandem fessus dormire viator incipit ac missae pastum retinacula mulae nauta piger saxo religat stertitque supinus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.15)
deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se voltum ferre negat Noviorum posse minoris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:18)
verum nequeo dormire.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.9)
'in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum cenem ego;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:8)
sortiti nocte singuli per ordinem cum ferro cubiculum intrarunt patre dormiente;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 161:2)
quarum cum omnium vocem tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum amplexu , neque dormire excitatus neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus . nihil his neque credibilius fingi neque vehementius exprobrari neque manifestius ostendi potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 213:2)
credibilius est enim occisos a pluribus pauciores, a firmioribus imbecilliores, a vigilantibus dormientes, a praeparatis inopinantes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 143:2)
ut in eum, quem saepius a ludo redemerat soror, agentem cum ea talionis, quod ei pollicem dormienti recidisset, eras dignus, ut haberes integram manum, sic enim ut depugnares.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 195:3)
dormire prius, quam somni cupido esset;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장8)
Qui postquam in aedis irrupere, diuersi regem quaerere, dormientis alios, alios occursantis interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere, cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris ancillae, quo initio pauidus et ignarus loci perfugerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장7)
Qui postquam allatas litteras audivit et ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam super caput in puluino temere positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis ad regem pergit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION