라틴어 문장 검색

et cum ipso sit de quo cognationem ducit, ut quidam ait:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:4)
intrepide ad patriarcharum concilium, intrepide ad patrem nostrum Abraham, cum dies advenerit, proficiscamur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 2:2)
et praestantius ducitur paucorum similem esse, quam plurimorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:8)
Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:9)
Sane ut et hoc quod laboriosum in nostris ducitur, non praeteream, fides exigitur, studium desideratur, facta quaeruntur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 2:7)
Arrogare eventus sibi hebetis cordis est, et bonum quod agit vel quod a Deo consequitur, propriis virtutibus vindicare, nec auctoris deputare gratiae, sed ipsum se suorum bonorum auctorem ducere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:14)
deinde ut sterneret asinam suam, obsequium omne ipse susciperet, et sacrificio necessaria praepararet, duabus quoque fide et spe virtutibus comitantibus, hostiam suam duceret, de potestate Dei certus, et de bonitate securus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 2:8)
Tristes sine sole dies ducimus, noctes sine luna non placent;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:4)
XVII, 26 et 27), reprehendens quod temporibus Noe manducarent et biberent, uxores ducerent, et filias nuptum traderent;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:11)
Ideoque annus ex contrariis ducitur, vere, autumno, aestate, hyeme, sicut harmonia cantilenae permixtis gravibus et acutis videtur consistere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:8)
sed coercet ea, si mens ejus non delectatione, non cupiditate ducatur, non tristitia et timore frangatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:8)
Deinde quia non omne hominum genus sapientiae et continentiae amore ducitur, ut continentiam sequi possit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 2:8)
Enumeratis tribus Noe filiis, generationem Cham ideo prius esse memoratam, ut ejus peccatum amplificetur, et ex eodem profecta impia generatio demonstretur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 1:1)
Post haec Gallus Hierapolim profecturus, ut expeditioni specie tenus adesset, Antiochensi plebi suppliciter obsecranti, ut inediae dispelleret metum, quae per multas difficilisque causas affore iam sperabatur, non ut mos est principibus, quorum diffusa potestas localibus subinde medetur aerumnis, disponi quicquam statuit, vel ex provinciis alimenta transferri conterminis, sed consularem Syriae Theophilum prope adstantem, ultima metuenti multitudini dedit, id assidue replicando, quod invito rectore, nullus egere poterit victu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 5:1)
Rogatus ad ultimum, admissusque in consistorium, ambage nulla praegressa, inconsiderate et leviter,Proficiscere inquit (ut praeceptum est) Caesar, sciens quod (si cessaveris) et tuas et palatii tui auferri iubebo prope diem annonas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION